festos, quae erant umbra venturae felicitatis; spiritualis 
[ f ., spiritualiter] autem intellectus, veritas et  
corpus. 
19. AUGUST. ( Or. advers. Judaeos , c. 1, tom. VI.)  
 Aut Sabbatorum . In illo requiem cum invenimus,  
vere sabbatizamus, et novae lunae observatio, vitae  
novae sanctificatio est, et Pascha nostrum immolatus  
est Christus, et azymum nostrum sinceritas veritatis,  
fermentum veritatis [ al ., non habens vetustatis];  
et si qua alia sunt, in quibus nunc immorari non  
opus est, quae illis veteribus adumbrata sunt signis,  
in isto habent finem, cujus regni non erit finis. 
20. LANFR.  Aut Sabbatorum . Dies festi, inquit,  
neomeniae et Sabbata significabant futura, et in  
ipsa significatione erant corpus Christi, id est, significabant  
corpus Christi, vel assumptum ex Virgine,  
vel Ecclesiam, qualis nunc est, vel in alio saeculo  
futura. 
21. AMBROS.  Quae sunt umbra , id est, in comparatione 
futurorum umbrae sunt omnia ista, unde ad  
significantiam umbrae, corpus adjecit, hoc dicens:  
 Quoniam Christus veritas est . 
22. LANFR.  Nemo vos seducat . Nemo, inquit, vos 
decipiat, volens persuadere vobis ea quae nunquam  
intellexit, ostendens vobis in semetipso humilitatem  
et religionem angelorum, ut citius eis credatis. Angelos  
autem vocat vel coelestes spiritus, vel sanctos  
praedicatores. 
23. HIERON.  Volens in humilitate . Adorabant enim  
militiam coeli. Unde Amos:  Tradidit eos ut servirent  
 militiae coeli . 
24. AMBROS.  Volens in humilitate . Nolite, inquit,  
intendere illis qui angelos dicunt indignari si lex  
non fuerit custodita, eo quod per angelos lex data  
esse dicatur et humilitatem quamdam simulantes,  
ostendere properant quasi qui legem contemnere  
metuant. 
25.  Si mortui estis . Si sic constituti estis quasi  
qui jam commortui estis Christo, et consurrexistis.  
Hoc dicit ab elementis mundi hujus. 
26. HIERON.  Si mortui estis . Elementa mundi, a
  |  
  |