propter quod longeviori seculo eum pacificum tenuisse
imperium tractaverunt. Caveat ergo prudenter qui populo vel genti
preficitur, ne dum uni consulit parti, partem aliam negligat. Hoc enim
rem perniciosissimam in populo causat, invidiam scilicet, seditionem atque
discordiam, dum qui omnibus imperat personarum acceptione habita non
omni, sed quorumdam eligit utilitatibus providere.
Item pacem istam aliorum prudentia confirmabit, si inter quos pax hec
conciliata est ita cautos, ita morigeros se habuerint in alterutrum, ut nichil
omnino sit, in quo per eos pacis lesa federa videantur. Quam etsi pro
alicuius levitate modicum ledi forte contigerit, non post dies, sed continuo,
dum adhuc res nova est nec maioribus exacerbata iniuriis, prudenti debebit
remedio integrari; instar membrorum, que parvo inflicto vulnere a
continenti compage incipiunt hiatu quodam dirimi. Quibus si confestim
peritia succurrerit medicantis, ad carnem reliquam resolidari sine
deformitate poterunt. Quod non erit, si in tempus plurimum huiusmodi
remedium differatur. A qua sententia alienum non est, quod ait apostolus:
Sol non occidat super iracundiam vestram.
XI. Differentia inter pacem Egipti et Babilonie.
Magna differentia pax hec ab Egipti pace disterminatur, cum illa, sicut
prefatum est, respuenda semper sit, hec appetenda sepius et colenda,
non tantum cum domesticis et fidelibus, sed etiam cum extraneis, cum
barbaris, cum paganis. Si enim pax ista coli cum infidelibus non deberet,
Ysaac cum Abimelech et Ochozath et Phicol Geraritis fedus pacis cur
ageret? Si pax ista coli cum infidelibus non deberet, populus patrum
a rege Edom et Seon rege Amorreorum iter pacificum cur quesisset?
Si pax ista coli cum infidelibus non deberet, dominus in Deuteronomio
|
|