Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 284


utinam si supersunt aliquae de avulsa felicitate
reliquiae, misera miserae simul fandi copia
traderetur!" Sed heu infelix ex casu tam gravissimo
Corradinus oppressus, motu et sensu penitus
destitutus, ejus, quod egerat, illico poenitens,
vultus colore mutato, quasi sentiens sibi
vicinae mortis periculum imminere, dolet se lethiferum
recepisse morcellum, quem adhaerentem
jam gutturi non potuit deglutire.
Cap. XVI
Corradinus una cum duce Austriae ac comite Gerardo
de Pisis, Neapolis foro, dicta causa, capite obtruncatur,
atque furtim sepelitur.
Rex autem ex generosis civitatibus Terrae-Laboris
et Principatus syndicos duos bonos viros
ex qualibet terra pro Corradini sententia Neapolim
convocavit, ut non suum quod acturus
erat de Corradino judicium videretur, sed potius
hominum de contrata. Fortassis enim circa
hoc conscientia mordebatur, quod eum captum
de jure non posset ultimo damnare supplicio, qui
ejusdem regis hostis fuerat manifestus. Sed volebat
quod praedictorum periret judicio et eorum
sententia sancirentur, quorum spolia occupare
et temerarie arripere intentarat. Factumque est
ita, quod contra Corradinum, ducem Austriae
et comitem Gerardum de Pisis, apud Neapolim
mortis est sententia promulgata; ibique in campo
fori juxta eremitarum locum, cujus a sinistris
via media sunt coemeteria Judaeorum, capitibus
obtruncatur. Corradinus, inquam, antequam
hujus mortis calice potaretur, existens
juxta passionis locum damnatus, dum saeve moraretur
in manu lictoris, non voce querula .....
sed ad coelum jungebat palmas, mortemque inevitabilem
patienter expectans, suum Domino spiritum
commendabat; nec divertebat caput, sed exhibebat
se quasi victimam, et caesoris truces ictus
in patientia expectabat. Juvenili ergo sanguine
in poculo crudelitatis absorto, ad terram dejicitur
pueritia, et perdita est juventus. Insignes
trunci jacent exanimes, et delapsae cervices, et
capita sine voce. Madet terra pulchro cruore diffuso,
tabetque juvenili sanguine cruentata, jacent
veluti flos purpureus improvida falce succisus.
Decori artus acephali non tumulantur, sed humantur
corpora sic obtruncata. Lapidum cumulus
objicitur loco tumuli, cujus eminentia usque
hodie subterratorum ostendit cuilibet sepulturam:
quamquam habet opinio plurimorum, quod fratres
illius loci, vel ex devotione, vel pietate materna
ducti, seu prece pretiove commoti, ossa
Corradini clandestino exhumaverunt, matri
miserabili destinarunt. Posteritas igitur Frederici,
cujus aemula quasi fuit transgressio genitoris,
tamquam succedens criminibus avitis,
evanuit, nullo de suo satellitio superstite remanente.
Infecerat enim suae propagationis rivulos

Torna all'inizio