Salimbene de Adam: Cronica

Pag 479


persona. Non possem credere alicui referenti quod Tuscia
talem hominem dare posset, nisi oculis meis ego ipse vidissem.
De abbate Brittinorii, qui fuit germanus fratris Rainaldi et litteratus et sanctus
homo et fratrum Minorum amicus et precipuus benefactor.
Hic habuit fratrem germanum in Ordine Vallis Ambrosiane
sive Umbrose, qui in Romagnola in monasterio Bertenorii abbas
fuit, sanctus, litteratus et bonus et fratrum Minoram intimus
valde amicus. Cuius anima requiescat in pace!
De duobus sociis de Britania et de castro Britinorio.
Nota quod duo socii de Britania a curia Romana redibant,
qui illuc iverant causa devotionis pro sanctuariis visitandis.
Cum autem in Romagnola essent, locaverunt se in quodam monte
in cellis, ut ibi vitam heremiticam agerent. Processu autem temporis
congregate sunt ibi gentes ad habitandum et fecerunt ibi
pulchrum castrum, quod usque in hodiernum diem Britinorium
appellatur ab illis heremitis qui ibi primitus habitaverant, qui
fuerant de Britania. Horum nomina aliquando scivi, sed modo
memorie non occurrunt; pro sanctis habentur.
De captione regis Hencii, que facta est per Bononienses in territorio
Mutinensi.
Anno Domini MCCXLIX erat potestas Ianuensium dominus
Albertus Malavolta de Bononia et venit ad domum fratrum Minorum
in die Pentecostes, volens missam audire. Et ego eram ibi,
et frater Pentecostes erat sacrista, homo sanctus, honestus et
bonus; et cum vellet pulsare campanam amore potestatis qui
venerat, dixit potestas: «Audiatis prius nova que habeo, quoniam
optimos habemus rumores. Audiatis quod Bononienses, die sexto

Torna all'inizio