ad ponendum aquam in lavatorium manuum fratrum. Cum
autem veniebant fratres forenses, primus erat qui ibat ad lavandum
eis pedes. Et cum esset ineptus, quantum ad apparentiam,
ad talia officia facienda, eo quod corpulentus homo esset et senex,
tamen caritas et humilitas et sanctitas et curialitas et liberalitas
et alacritas eum habilem, placentem et ydoneum faciebant. Hic
implebat veraciter quod Dominus dicit, Luc. XXII: Qui maior
est in vobis, fiat sicut iunior, et qui precessor est, sicut ministrator.
Hic honorifice sepultus est in ecclesia fratrum Minorum de Bononia.
Nullum miraculum ostendit Deus post mortem suam de
eo, quia de hoc rogavit Deum ne faceret, sicut et frater, immo
sanctissimus Egidius de Perusio Deum rogaverat ne post mortem
suam miracula pro eo ostenderet. Noluerunt enim isti duo equiperari
illi de quo Ecclesiasticus dicit, 48: In vita sua fecit monstra
et in morte mirabilia operatus est.
Fuit autem frater Egidius, qui Perusii in archa saxea tumulatus
est in ecclesia fratrum, quartus frater Ordinis fratrum Minorum,
computato beato Francisco; cuius vitam frater Leo, qui fuit unus
de tribus specialibus sociis beati Francisci, sufficienter descripsit.
De tribus miraculis factis a Deo mediante fratre Nichola.
Frater vero Nichola tria miracula in vita sua fecit, sive Deus
per eum, que sunt digna relatu. Quorum primum fuit quia, cum
guardianus cuiusdam loci imposuisset cuidam fratri iuveni, clerico
et subdiacono, ut coquinam, id est potagium sive pulmentum,
amore Dei pro fratribus faceret, quousque coquinarius rediret, qui
absens erat, et ille humiliter obediret, accidit ei infortunium tale
ut breviarium caderet in lebetem et madesceret miro modo. Cum
autem liber deformiter esset destructus, et frater eiulando ploraret,
dicens quod mutuo librum acceperat, que maior erat sibi
causa doloris, audiens hoc frater Nichola et volens ipsum consolari
dixit sibi: «Vide, fili, ne fleveris, sed accomoda michi librum,
quo pro horis dicendis sive offitio indigeo aliquantulum». Secedens
itaque frater Nichola cum libro, fusa oratione ad Deum,
|
|