Dei, ne de tali materia loqueretur, quia cum audire terribiliter
et horribiliter gravabantur.
De predicatione fratris Bertholdi quam quidam rusticus audivit, cum per XXX
miliaria distaret ab eo.
Quadam die, dum in quodam loco frater Bertholdus predicare
deberet, accidit ut quidam bubulcus dominum suum rogaret
ut ad predicationem fratris Bertholdi audiendam eum amore
Dei ire permitteret. Cui dominus suus respondit: «Ego ad predicationem
ibo, tu vero ibis ad agrum ad arandum cum bobus»,
iuxta verbum quod scriptum est, Eccli. XXX3: Mitte illum in
operationem, ne vacet. Cum autem bubulcus quodam die summo
diluculo arare inchoasset in agro, mirabile dictu, statim primam
vocem fratris Bertholdi predicantis audivit, qui illo die per XXX
miliaria distabat ab eo. Et statim bubulcus boves disiunxit ab
aratro, ut boves comederent et ipse sedendo predicationem audiret.
Et facta sunt ibi tria miracula relatu dignissima. Primum,
quia audivit eum et intellexit, cum ita remotus esset et per XXX
miliaria distaret ab eo. Secundum, quia totam predicationem
didicit et memoriter tenuit. Tertium, quia tantum aravit,
predicatione finita, quantum aliis diebus continue arare solebat.
Cum autem bubulcus postea a domino suo de predicatione fratris
Bertholdi requireret, et ille eam nesciret repetere, eam totaliter
bubulcus repetiit, addens quod eam totam audivisset et didicisset
in agro. Tunc dominus suus, cognoscens hoc ex miraculo accidisse,
dedit bubulco plenariam libertatem ut, quotienscumque vellet,
ad predicationes fratris Bertholdi audiendas libere posset ire,
quantumcumque servile opus faciendum instaret. Erat autem
consuetudo fratris Bertholdi ut, modo in ista civitate, modo in
alia, predicationes quas facere intendebat diversis temporibus
ordinaret et locis, ut populus, qui conveniebat, sine defectu victualia
posset habere.
|
|