Terdonenses et Mediolanenses, qui ibi aderant et 
infra solam civitatem se omnes reduxerant, quia dux Henricus 
cum suis Saxonibus iamdudum totum burgum de Terdona 
ceperat et illum ardendo penitus destruxerat, se amplius 
regis manus evadere non posse cernentes regi se omnes tradiderunt, 
eo videlicet pacto, quod ipsi omnes masculi et 
femine extra civitatem cum omnibus rebus, quas ipsi portare 
possent, exirent, alias vero res omnes, quas insemel portare 
non possent, ipsi regi eiusque exercitui penitus dimitterent. 
Cumque omnes foras cum rebus illis, quas portare potuerunt, 
exissent, exercitus regis ac ducis et Papiensium infra ipsam 
civitatem pergens totamque expolians ac postea comburens 
eam penitus usque ad fundamentum dissipavit. 
His itaque peractis rex Terdonam deserens Papiensesque 
ibi, ut eam civitatem bene dissiparent, relinquens Romam cum 
suo exercitu perrexit. Papienses vero muros civitatis et turres 
ac domos omnes destruentes post ipsum regem per octo dies 
ibi steterunt ac deinde Papiam cum magno gaudio reversi  
sunt.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |