Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 8


nullaque propterea norunt idiomata neutrum,
neutrum grammatice vix tradit in ulla animante
namque ex his ipsis constat commune duobus:
hic atque hec canis , et dubium: grus illa vel ille .
Grai epicena vocant eadem promiscua nostri,
articulo alterutro quotiens signatur utrunque:
editus ex aquila fertur, non edere vultur.
Nil epicena tamen dubus differre memento:
nam grus hec ambos, grus hic complectitur ambos;
hoc genus auctorum prelarga licentia fecit
dum regale putant nonnunquam rumpere leges.
Sunt substantiva hec quibus adiectiva duorum
sive trium generum longe differre fatendum:
quis nam pontificum summorum ita dives itemque
largus , ita et sapiens et amabilis extitit ut tu ?
Quin in res anima traduximus ista carentes,
seu male seu quadam rationis imagine blanda,
mas aer , mas ignis , aqua est et femina tellus ,
hec tanquam patiantur, agant tanquam illa priora.
Sol tales et luna , sed o locus arduus hic quam !
immoto citius suspectes lumine Phebum.
Neutra loci propria huius sunt; communia sane





50




55




60




65

Torna all'inizio