Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 424


in filios, quos videbat ei esse similes. Nam et in aliis animalibus
hoc contingit, quia multae foemelle redudnt filios
similes patribus; quemadmodum in terra Pharsaliae
quaedam equa (ut Philosophus recitat) semper reddebat
filium similem patri, propter quod vocata est Iusta. Non
ergo supposita communitate uxorum esset bonum illud
quod opinabatur Socrates. videlicet, ut cives omnes pueros
crederent esse proprios filios. Tertia via sic patet. nam
supposita communitate uxorum non esset tantus amor in
civitate ut opinabatur Socrates: nam modica coniunctio
plus inducit de amore, si sit certa et nota, quam multa,
si sit ignota et dubia. licet enim maior sit coniunctio patris
ad filium, quam patrui ad nepotem: plus tamen patruus
diligeret nepotem, si firmiter crederet ipsum esse
talem; quam pater filium, si rationabiliter dubitaret se
eum genuisse. Nam plus est modo de dilectione in civitate,
ut Philosophus innuit 2. Politicor. quia unus diligit
alium tanquam filium, alius tanquam fratrem, alius tanquam
nepotem, alius tanquam fratruelem (appellat autem
Philosophus fratueles qui sunt ex duobus fratribus
nati) alius vero diligit ipsum tanquam contribuelem idest
tanquam natum ex eadem tribu, vel secundum aliquam
aliam consanguinaitatem, quam fuerit dilectio quam ponebat
Socrates. Modica enim consanguineitas si sit nota
et certa, maiorem dilectionem causat, quam filiatio, si sit
dubia et ignota. communitas ergo illa, quam ponebat
Socrates, non est expediens civitati,
Decet autem hoc reges, et
principes diligenter advertere,
ut sciant sic civitatem
ordinare, ut expedit
communitati
civium.

Torna all'inizio