Nam cum diffinitur species individuorum per sua propria accidentalia,
ut “homo est animal mentis et discipline capax”, diffinitio
quidem facta est secundum formam substantie, quia humanitas forma
est substantialis, sed non est secundum substantiam forme, quia hec
diffinitio non est substantialis. Sed dicis michi: quomodo tu diffinis Deum
tam brevi diffinitione, scilicet “qui est” vel “qui sum”, cum ipse sit
infinitus? Sed ego non eum finivi, sed sua quam ipse protulit in Exodo
diffinitione quocumque the[ore]mate diffinitum esse commemoravi.
Est enim hec diffinitio que grece usyades, latine substantialis appelletur.
Si autem item queras quid ibi declaretur, dico quod genus vel athomus
Dei, quod quidem in pluribus personis est, attamen athomus est, id est
sine divisione. Genus enim trium expressionum deitas est. Et tres expressiones
in Trinitate deitas, id est hoc genus, sunt. Et quia sanctus Dionisius
de multivocis tetigit cum dixit «multivocam vero divinitatis laudant
theologi, cum introducunt eam dicentem: Ego sum ON», queris
de equivocis et univocis. Sed de his aristotelice speculationis labor extat,
qui equivoca describens, que Priscianus vocat omonima, dicit ea esse
solo nomine communia et non diffinitione, quia nullam habent diffinitionem
equivoca in eo quod equivoca, ut tres significationes huius nominis
“canis” sunt equivoca vel equivoce sub hoc nomine “canis”, univoca
vero illa que et nomine et diffinitione sunt communia, ut ea que significantur
ab hoc nomine “animal” et commune habent hoc nomen et
diffinitionem datam secundum idem nomen. Eque namque homo est
animal et substantia animata sensibilis quemadmodum et equus. Nullum
tamen nomen equivocum vel univocum, sed res equivoca vel univoca.
Sed de his hactenus; nunc ad divinitatis multivoca revertamur.
Dicit quod theologici laudant divinitatem multivocam, cum dicit:
«Ego sum ON».
|
|