Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 116

Tomus I


Cap. XIII.
Responsiva Friderici Imperatoris, ad epistolam
praecedentem.
Regiae serenitatis literas Imperialis excellentia
intellexit, quae si non haberent
in medio contradictionis obstaculum,
fuissent fortassis apud nos propositum
consecutae, sed quia modico fermento, tota
massa corrumpitur et universale argumentum
destruit unius falsitas singularis. Constat
enim illa regia scripta sine virtute medii
conclusisse, quod evidenter ex factis illis
ei ostendimus, quae sunt omnibus manifesta.
Notorium est enim, et mundus celare
non potest, qualiter ille pater Apostolicus
innocentiam nostram, utroque gladio impugnavit,
dum nobis ad mandatum suum transfretantibus
idem adversarius noster et hostis,
Siciliae Regnum invasit, et ipsum non in parte,
sed multimode laceravit. Postmodum
vero, post reditum nostrum in regnum, ad
multimodam instantiam, et interpositionem
Alamaniae principum pace cum Ecclesia
reformata, devotione resumpta, etsi servitia
nostra praecesserint, dictus tamen Apostolicus,
manus suas fortius aggravavit, et quicquid excogitare

Torna all'inizio