Gregorius II papa: Epistolae

Pag 701


cum scriptum sit: Terminos patrum tuorum ne transgressus fueris. Quia
vero institutione divina quottidie imploramus, ut debita dimittat nostra Dominus, sicut
nos pollicentes debitoribus dimittere dicimus nostris, delinquentibus ut peniteat culpas
relaxamus, rigore servato sanctorum canonum prorsus ut gemitus lacrimarum speciali
antidoto quasi vulnus, quod excrescit in membris, possit salvari. Dudum namque
factus superbiae praeludium rogatus Petrus Pollensis antistes, canonica despiciens
statuta, ab hac luce subtracto fratre nostro, Donato Gradensi presule, suam deserens
ad eandem transiit secundam, contemnens regulas patrum atque ecclesiastica statuta;
quare merito ab episcopali collegio esset diffinitione patrum extorris et sacerdotali
officio nudatus, nisi eum apostolica preveniret compassio. Quod quia instruimur
severitatem legum bonitatis indulgentia temperare et delinquentibus portum indulgere
salutis, ad imitationem domini nostri Iesu Christi, si quis offenderit, manum porrigere
non denegamus, ab ea in quam incidit foveam relevantes, illa interpositione, ut semper
se curet, flendo diluere commissa, et doleat tentasse apostolica violare statuta, ut
paenitentiae medella cicatricis possit in corde suo vestigia relinquere. Eundem
itaque Petrum episcopum ad pristinam redire sedem beati Petri apostolorum principis,
cuius meritis impares vices tamen dignatione superna gerimus, auctoritate praecipimus
plurimum vestris faventes votis, ea duntaxat, sicut praemissum est, interpositione, ut
sibi indulta non ex licentia credat, sed semper retineat memoria: nimia compassione
fuisset concessa, et commissum anterioris perpetrati posteritas obumbret modestae
actionis. Quamvis enim ei aditum ad suam remeandi sedem tribuamus, ut vivens
semper doleat offendisse volumus, quatinus compunctionis stimulo sese adlacerans,
ab erumnosa hac vita ad perpetuam non dubitet pertingere gloriam. Omnes itaque
vos admoneo, dilectissimi fratres vel filii, ut concordes pro amore Dei absque elationis
fuco eligere in Gradensi ecclesia praesulem debeatis, qui moribus actibusque
polleat et ad exorandum Christum pro populo sit meritis dignus, ut suavitatis suae
vel caritatis decoretur testimoniis postque sui consecrationem ab hac summa sancta
Dei ecclesia pallium id est benedictionis cumulum et sui veniam et personam, ut
sic ecclesiae Christi ornatae sacerdotibus maneant Christi domini protectione inconcussae
subque eorum regimine Christi plebs in eius amore proficiat.
Bene valete.
Data Kalendis Martiis, imperante domino nostro piissimo augusto Leone a Deo
coronato magno imperatore anno nono, post consulatum eius anno nono, sed et Constantino
maiore imperatore eius filio anno sexto, indictione octava.

Torna all'inizio