homo compositus, cumque hec celica illa sit terrena et cum 
terrena subiecta, divina sit potior, longa terrarum intercapedo 
non omnino sequestrat, quos corpore divisos nectit, iungit ac 
pene unit pectoris unitas, attestante etenim Lelio:  Verus  
 amicus alter tamquam idem . Ac per hoc, licet corporali presentia 
montium, vallium arduarum Alpium, densorum nemorum, 
immensarum paludum sinistra sequestratione seiunctus, 
indissolubili tamen vobis ardore coniunctus vos dies et noctes 
amoris ulnis indesinenter amplector, vobis adhereo, vobis 
anhelo, fecunditate vestra gaudeo, infortunio, quod absit, non 
secus te ipso mereo. Nulla letitia me insolenter a vobis alienat, 
nulla mestitia deserenat. Nulla sic tangit adversitas, nulla sic 
extollit prosperitas, ut vos non venerer, vos non verear, vos 
non diligam veneranter et excolam. 
Ceterum quibusdam occupationibus prepeditus, cum corpore 
non valeo, litterarum officio visito; hoc, quippe cum non 
suppetit alia, satis est apta facundia, hoc absentiam facit 
presentiam, hoc leta plerumque reddit corda merentia. Hac ergo 
vos visito, vos imploro, vehementer exoro, sospitatem meam 
insinuo, vestram vicariam stili functionem desidero. Sed ne 
miretur magistralis pietas, si mihi non adest polita locutio, 
cum de fonte Parnasi vestra manu propinante parva est propinata 
brevi tempore potio. 
Misimus quoque cum his, que credimus vobis grata 
munuscula, que benigne, ut solet, suscipiat doctoris clemens 
sollertia, cui traderem, si valerem, Assyriorum et Romanorum 
quondam regna florentia. Expeto et a vobis quedam vestri 
amoris insignia, non tam necessaria quam mutue dilectionis 
representaria: accipitrem, hastas fraxineas sequentemque leporem
  |  
  |