Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 83

Liber II


qui locum accusatoris obtinebit, narrationem ita suspicionibus sp arget, ut omnia rei facta, dicta, consilia, in eius de quo agitur, criminis suspicionem trahat. Qui defensoris loco utetur, plane simpliciterque narrabit suspicionesque omnes, quantum poterit, removebit. Habet haec constitutio partes sex : probabile, collationem, signa, argumenta, consecutionem, approbationem. Probabile est per quod ostendimus expedisse reo peccare. Id consideratur in re et persona sive in causa et vita. In causa accusator considerabit quae commoda inde reus consequi, quaeque incommoda evitare potuerit eaque omnia reum secutum esse ostendet. Reus contra se nihil commoda adipisci, nihil incommodi ex ea re vitare potuisse demonstrabit; imo aut incommodum aut dolorem se ex eo facto coepisse ostendet. In vita accusator anteactam rei vitam in crimen aut suspicionem aduocabit, ut id de quo quaeritur, caeterorum criminum exemplo probetur. Id si non poterit, dicet reum caetera vitia dissimulasse atque occultasse, hoc celare prae turpitudine non potuisse. Reus vel anteactae vitae probitatem atque innocentiam afferet vel, si id non poterit, quae olim fecerit, aetati, imprudentiae ignorantiaeque asscribet: id vero genus flagitii se magnopere semper evitasse ostendet. Collatio est in qua accusator per comparationem

Torna all'inizio