Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 109


notarius cancellarii gerebant officium; gaytus quoque Richardus
magister camerarius palacii et gaytus Martinus, qui duane preerat,
consiliis nichilominus intererant et cum predictis familiaribus negotia
regni tractabant. Porro Matheus notarius cum sciret admiratum
se non posse fieri ob multam eius nominis invidiam, cancellariatum
totis nisibus appetebat; electus autem in proximo se
confidebat ecclesie Panormitane regimen adepturum. Sed regina
longe diversum fovebat propositum et eandem dignitatem alii reservabat.
Scripserat enim avunculo suo Rothomagensi archiepiscopo,
ut aliquem de consanguineis suis, vel Robertum de Novo
burgo si fieri posset, vel Stephanum comitis Perticensis filium,
sibi transmicteret. Quorum quia sperabat alterum sine dilatione
venturum, interim tam electi Siracusani, quam Agrigentini episcopi
spem et desiderium eludebat. Nec eam diu sua fefellit opinio.
XXXIIII. De adventu Stephani filii comitis Perticensis.
Paucis enim interiectis diebus, fama precurrente, compertum
est Stephanum [comitis Perticensis filium in Siciliam venientem
ad comitem Gravinensem fratris sui filium divertisse.
Quem ipse comes multis honoratum muneribus et de statu curie
diligenter instructum,] ad [saluberrim]a Sicilie loca transmisit, [timens]
eum, cum iam estas ingrueret, ob intemperiem aeris in
Apulia diutius detinere, simulque sciens reginam illius adventum
summo desiderio prestolari. Cum igitur, transito Faro, Panormum
accessisset, curie familiares episcopique ac milites cum comestabulis
illi obviam exeuntes, ad palatium eum ut iussi fuerant perduxerunt.
Quem regina multo cum honore suscepit, et astantibus
cunctis: "Ecce", inquit, "completum video quod plenis semper
votis expetii. Nec enim aliter quam fratres proprios diligere

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio