De triplici morte corporis 							c.84v.b 
Rubrica XXX 
Mors corporis similiter triplex est, quia quedam est naturalis, 
quando naturaliter calidum consumatur ab humido 
vel humidum a calore in corporibus animalium. Que 120 
anno advenit, secundum Iosephum scribentem, in li.primo 
Anti. Iudai. : "  Cum Deo placuit humanum genus perdere 
inundacione diluvii et aliud genus esse, annis minuit vitas 
hominum, ut viverent non quantum prius vixerant, sed usque 
ad 120 annos dedit extendi vitam"  . Sed per hoc require 
in li. Vir. , c. Adam et in c. Noe et in c. Gigantes. Est mors 
secunda, quam fatalem dicunt, que advenit in tercia revolucione 
Saturni. De qua dixit Macrobius, in primo li. super 
Son. Sci. : "  Constat numerorum certam constitutamque racionem 
animas corporibus sociari. Qui quidem numeri, dum 
supersunt, stat animatum corpus, cum vero deficiunt, vis illa, 
qua societas constabat, solvitur: et hoc est quod fatum 
et fatalia vite tempora nos vocamus"  . Nec aliud intellexit 
Deyphebus, apud Maronem, dicens in li. VI: "  Explebo numerum 
reddarque tenebris"  , tamquam diceret, cum fuerit
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |