: Sermo de vita beati Cassii Narniensis episcopi (BHL 1638-1639)

Pag 278


stiam placationis, et cum in iudicio cum eo non posset con-
tendere, se ipsum non desinebat Domini offerre. Peregrina-
batur in hac uita tamquam uiuens in aliena patria, et semper
ad dexteram porrigebat, quicquid ad sinistram sibi succede-
bat. Ardebat quidem cum illo sociari et uiuere, cui seruie-
bat flagrantissimo amore. Cuius etiam diem obitus sui Do-
minus ipsemet demonstrare uoluit, exhortans eum, ne a pro-
posito rectae uiae desisteret atque deuitaret, quatinus perseue-
rando usque un finem susciperet coronam eternae beatitudinis.
Quod idem prenominatus fidelissimus testis papa Gregorius
demonstrauit alias dicens:
Multi uestrum, fratres karissimi, Cassium Narniensis urbis
episcopum mecum nouerunt, cui mos erat quotidianas Deo hostias of-
ferre, ita ut pene nullus dies uitae eius abscederet, quo non omnipo-
tenti Domino hostiam placationis immolaret. Cui cum sacrificio
ualde etiam concordabat uita: nam cuncta, quae habebat, in helemo-
sinis tribuens, cum ad horam offerendi sacrificii uenisset, uelut totus
in lacrimis defluens, semetipsum cum magna cordis contritione macta-
bat. Cuius et uitam et exitum, quodam uenerabilis uitae diacono,
qui fuerat ab eo nutritus, referente cognoui.
Aiebat enim, quod quadam nocte eius presbitero per uisum
Dominus astitit dicens: «Vade, et dic episcopo: “Age, quod agis, ope-

Torna all'inizio