Dialetica vero propositionem assumere
demonstrat et concludere.
Rethorica autem distincte et ornate et expolite
disserere, unicuique sexui et etati et
ordini et dignitati congrua accidentia reddere.
Que omnia qualiter dictanti sint necessaria
in sequentibus monstrabo per singula: Ergo
absque illarum notitia nulla erit dictandi peritia.
Sunt tamen nonnulli adeo facilia habentes
ingenia, ut ignoratis harum preceptis artium
perpulcra componant dictamina, quod tamen
non arte accidit illis, sed natura. Omnis enim
ars a natura sumit initium, que, dum iuxta Platonem
inest anime per naturam, tamen ignoratur
a plerisque, nisi a doctoribus discatur, per
carnis hebetis coniuncturam. Excitatur ergo
a doctoribus torpens animus et quasi a somno vigilans
naturaliter meminit, que docentur.
|
|