Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 356


quam et aliorum querimoniis, maximeque Capuanorum, sine mora
cum incredibili multitudine Varim perrexit. sed pre omnibus
obliti Capuani sue sponsionis, quod per venerabiles viros Iacobum,
et Bassacium abbates Sanctorum Vincencii et Benedicti, imperatori ||
direxerunt, in urbibus se recondentes, Landulfum tantum antistitem
sua vice illuc destinarunt. videns autem supradictus Cesar
illorum fallaciam, et se nichil proficere, absque emolumento recedens
abiit, concesso principatu Salernitano Ademario illustri viro et
forti, Sigenolfi filium exulern fecit. quarto igitur principatus sui anno
Radelgarius obiit Beneventi, cui successit germanus eius nomine
Adelgis, omni bonitate deformis, sed quod peius est provincia in
multis divisa, ad exicium magis, quam ad salutem de die in diem
a malis dominatoribus ducebatur.
Inter hee Saugdan, nequissimus ac celeratissímus rex Hismahelitarum,
totam terram Beneventanam igne, gladiis, et captivitate
crudeliter devastabat, ita ut non remaneret in ea halitus. quamobrem
et Gallorum exercitus crebrius adveniens, ob eorum efferitatem
comprimendam, sed nil proficiens, via, qua venerat repedabat.
Unde factum est, ut Adelgis Beneventi princeps, data pensione
et obsidibus, pacern cum eo firmaret. quo tempore Magelpotus
Telesinus et Vuandelpertus Bovianensis castaldei multa cum prece
conduxerunt Landbertum, ducem Spoletinorum, et Garardum, comitem

Torna all'inizio