Idem post:
Insequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Et hic quidem honestus color est, cum quaedam coactus concedis,
concedendo ex inutili vetare videris. Notandum vero est quod
inhonesto vel inutili saepius, impossibili raro roboratur dissuasio.
4. Laus et vituperatio sequitur, quae decenter ornaveris
si diligencius servanda tenueris. Vis laudis tria sibimet expetit.
Expetit inquam ut ex praeteritis, ex praesentibus, ex futuris contexatur.
Quod tali sub exemplo pateat. Virgilius:
Quae te tam laeta tulerunt
Saecula?
Et hoc de praeteritis. De praesentibus vero sic:
O sola infandos Troiae miserata labores.
De futuris:
In freta dum fluvi, current, dum montibus umbrae
Lustrabunt . . .
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Sed quia vituperatio similiter digeritur, in uno declarasse sufficiat
quod utrique congruat.
5. Neque vero collectionem praeterire censeo, qui quidem
color licet raro obveniat, tamen opus ipsum non parum illustrat.
Equidem quod est rarum solet esse praeciosum; aurum, purpuram,
gemmas sui commendat raritas, quos undique vides sordent lapides.
Qui raro percipitur cibus, palato respondet gracius; taedium generat
quod saepius iteras. Suum est ergo collectionis quaedam diversa
quaedam dissidentia coniungi. Verbi gratia. << quod poteras cum pietate,
operari non cessas cum scelere; quod negligis ex ratione, usurpas
ex furore. Quod honestati, virtuti, saluti consuleret, turpitudinem,
facinus, perditionem fovet. >> Sic quoque Tullius Pro: Milone
Quem cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum
quaerela, quem iure, quem loco, quem tempore... non est ausus,
hunc iniuria... alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?
|
|