Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo IV

Pag. 54


ut recederent et irent in aliam civitatem. que dicebatur Segor et non verterent
se. usque dum essent ibi. et quod uxor vertit se contra preceptum angelorum. conversa est in statuam salis: et est adhuc ibi. et bestie lingunt
cotidie eam. et non consumitur. et libenter ivissem ad videndum et multum
laboravi. sed non potui pervenire. quod contrata illa est inhabitabilis et plena
serpentibus. et Bodouini. homines pessimi. habitant in illis desertis. qui sunt
homines silvestres. non habent domos. sed vadunt cum bestiis et animalibus
suis per deserta Asyrie et Palastine. Egipti et Arabie. cum uxoribus suis et
filiis. et faciunt domicilia sua de pellibus animalium et vadunt centum vel
ducente familie. vcl plus vel minus. sicut inveniunt pascua: similiter servant
legem Saracenorum et obediunt soldano. Ego inveni multos per Asyriam et
ex istis. et per Palestinam et per terram Philistim et per Egiptum et Arabiam:
famelici sunt et vitam bestialem et duram faciunt. et. si tu das modicum
de pane eis. libentissime suscipunt. cum ipsi careant pane et omni bono.
Istas quatuor civitates angeli Dei cum igne et sulfure combusserunt et
omnes habitationes et habitantes in eis. et ibi. congregatis aquis.
factum est unum mare. quod durat per quatuor magnas dietas. et est latum.
per sex miliaria et plus et vocatur Mortuum. quod nichil vivit in ipso. nec
sunt pisces nec aliquid boni. et fetet aqua et est quasi grassa. plena spuma.
non retinet naves: ymmo. si tu poneras unam pennam. statim vadit ad
fundum et producit unam fumositatem. qui corrumpit omnem circum
regionem. Unde. nec Segor civitas modo habitatur et planicies. que est
circa Jordanem. que appropinquat mari per duas dietas. est infertilis.
et nichil nascitur in ea, propter fumositates illius maledicti maris: et
antiquitus planicies Jordanis vocabatur Vallis illustris. quia erat plena
omnibus bonis et deliciis et fui super illud mare et projeci lignum et statim
ivit ad fundum et lavi manus cum illa aqua. et visum fuit mihi quod
haberem super manus aquam pinguem et putridam.
Super istud Mare Mortuum. longe a Jordane per tres dietas. est castrum.
quod dicitur Crach de Monreal. id est de monte Regali. quod edificavit
rex Balduinus et Godefridus de Bulhon. viri cristianissimi. quum

Torna all'inizio