Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
Pirum seu Prium appellatus. Et huius nullum extat aliud argumentum
nisi quod cum alia flumina que in ea regione oriuntur
omnia in Occeanum occiduum tendant, et is solus ex fonte iam
dicto procedens mediam capiens regionem tendat in orientem
nutriatque et gignat, esto minora, ea animantia que nutrit et
Nylus. Asserunt tamen se ignorare quonam exeat, sed coniecturis
eundem esse percipere. Volunt et alii non in occiduum
nasci Nylum sed in litore Rubri maris emergere loco ubi dicitur
Mostilione et in occasum profluere usque in insulam quam
Meroem desuper nominavimus, demum in septentrionem flecti
pluribus auctus incrementis et Egypti equora subintrare.
Ego quidem quod a primis dictum est, nulla scilicet ratione
compertum ex quibus erumpat fontibus, arbitror, cum Cesarem
dictatorem, talium indagatorem egregium, originis huius
legamus incertum. Sed de accidentibus pauca superextant.
Scripsere igitur veteres hunc esse silvarum altorem permaximum
et beluarum immanium productorem et crocodillorum et
hyppotamorum et aliorum similium, preterea calami atque papyri;
et agrorum fecundatorem inclitum suis annuis incrementis,
que fieri contingit ut plurimum tenente sole Leonis
finem, et ad medium usque Virginis augeri, demum declinare et
in ripas revocare aquas incipere donec sol Virginis in finem vel
Libre principium venerit, et tunc totum infra veterem alveum
contineri. Cuius excrementi causas multiplices ostendere antiquitas
conata est, quas quia minus huic operi conveniunt
apposuisse superfluum ratus sum. Hoc tamen omisisse nolim.
Habent loci accole passim per oppida erectas columnas in quibus
incrementorum varietates signis notate sunt, per que optime
futuri temporis abundantiamatque penuriam frumentorum
vaticinantur, secundum maius et minus incrementum. Asserunt
insuper aliqui fluminis huius aquas talis esse virtutis ut
non solum fecundas faciant mulieres, sed que diu videbantur
sterilitati damnate ad conceptum harum beneficio relaxentur
effidanturque fecunde. Et hec de Nylo dixisse satis est.
NIPHATES (ut quidam dicunt) fluvius est Medorum, alii
vero Parthorum et non nulli Armeniorum, cum sint qui illum
asserunt esse Scytharum. Cadit enim e monte Niphate.
|
|