: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 28


die lune, duodecimo exeunte iunii clangore tubarum exercitu excitato, armisque viriliter
ab omnibus aprensis, Legatus ante se deferri fecit alme crucis vexillum, quod secuti sunt omnes,
animo confidenti de celo auxilium postulantes. Et iter felicissimum arripientes, omni suppellectile
preter arma in navibus derelicta, per viam Pontis sancti Nicolai circa horam sextam
Paduam velocissime pervenerunt. Cum autem ad portam Pontis Corbi venissent, custodes
de turri et aggeribus burgorum iacula iacientes, illos ingredi fortiter prohibebant. Tunc
strenui bellatores, mortis periculum contempnentes, descenderunt in aquam fluminis et repentes
manibus et pedibus per aggerem superius ascenderunt; et sic de burgibus civitatis, fugientibus
adversariis, gloriosam victoriam sunt adepti. Tunc Legatus, divino spiritu inflammatus,
aspirare cepit ad expugnationem tam clarissime civitatis, fecitque die illa et nocte sequenti
gattum firmissimum preparari ad supponendum ignem in porta pontis, qui dicitur Altinatus.
Et cum Legatus nova haberet, Ecelinum cum exercitu in precedenti dominica aliquantulum a
Mantua separatum et ad redeundum Veronam etiam paratum, festinanter die martis circa
horam nonam fecit gattum versus portam impelli et ignem ad comburendum ipsam cito administrari.
Quo facto, divino sufflante spiritu, portam cum domo imminente velociter est accensa.
Tunc cepit insonare clangor populorum, cohortantium se ad pugnam, clangorque tubarum;
balisterii quoque fortes et frequentes dirigebant iaculos sagittas contra illos, qui de muro
iacula dimittebant. Interiores itaque combustione porte non modicum sunt perterriti, exteriores
vero audaciores effecti, scalas muris undique apponentes, circa vespertinam horam super
civitatis muros viriliter ascenderunt. Tunc Ansuisius videns captam esse ab adversariis civitatem,
cum militia fugam arripiens, per portam sancti Iohannis egressus, concito Vicentiam
properavit. Victores autem paucos occidentes et quasi neminem capientes, spoliare civitatem
toto conamine sunt aggressi. Tunc aperti sunt carceres tenebrosi, rupta sunt vincula
et catene. Hinc egrediuntur turbe hominum moribunde, inde procedunt matrone nobiles
trepideque puelle, squallore macieque confecte. Exeunt postremo nobiles pueri excecati pariter
et castrati, quorum miserandus aspectus ad piarum lacrimarum effusionem oculos intuentium
provocabat. Nullus itaque viribus hominum attribuat victoriam tam fortissime civitatis,
sed soli Deo, qui est in suis perfectis operibus gloriosus, cuius mediante virtute famelici saturatos,
inhermes armatos viriliter devicerunt.
Preter hec tantam gratiam contulit virtus divina Legato, ut infra quatuor dies non solum
castrum Ecelini, quod erat in angulo civitatis, sed etiam omnia castra, que erant in paduano
districtu, tam in plano quam in montibus constituta ei a custodibus Ecelini protinus redderentur
preter castrum Montis Silicis castrumque inexpugnabile Calaonis. Fama igitur tam

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio