Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 214


Neptholomum filium Achillis, qui eciam Pirrus alio nomine (cum
esset binomius) uocabatur, in exercitum Grecorum adduxit.
Quem reges Grecorum et ceteri in honore maximo receperunt et
Mirmidones in eorum dominum, de cuius aduentu letantes nimium
facti sunt. Greci igitur statim Neptholomo decus milicie tradiderunt,
quem Thelamonius Ayax ensis cingulo decorauit, uerbotenus
addens illi ut eo signo honore milicie decoretur quod ad uindictam
necis quondam incliti sui patris uirtuosus assurgat. Cui duo de Grecorum
principibus propriis manibus deposuerunt calcaria deaurata.
Et Agamenon rex omnia arma patris sui, tentoria, et res alias sibi
protinus assignauit. De cuius milicia Greci letantes duxerunt
plures sollempniter dies festos.
Interim dies belli superuenit. Utriusque partis acies ordinantur,
ad bellum exeunt, et durum prelium committitur inter eos. Tunc
Pirrus in paternis armis bellum ingreditur, in Pollidamam irruit, et
inpetendo eum in ictibus ensis sui ipsum morti tradere prorsus intendit.
Sed rex Philimenis in potencia gentis sue uiriliter
ei succurrit. Quare Pirrus offendendi eum tunc non habuit potestatem.
Pirrus itaque, eo dimisso, Philimenem aggreditur,
ipsum prostrauit ab equo, et ut ipsum intercipiat uires addit. Pafagonienses
autem se morti subiciunt manifeste pro eorum domino
liberando, sed Mirmidones non permittunt. Polidamas uero cum
Troyanis occurrit, recuperare Philimenem potenter intendens,
sed minime potuit propter resistenciam partis aduerse.
Interim Penthesilea cum suis puellis ad bellum aduenit intersignis
armorum candidis sicut niue, in Mirmidones se ingessit, eos
uulnerat, et prosternit ab equis. Verum Thelamonius Aiax Penthesileam
aggreditur, ipsam ab equo deiecit. Sed illa animose consurgens
Thelamonium pedes inuadit. Quem sic percussit grauiter
ense nudo quod Thelamonius preceps peruenit in terram, in plantis
suarum manuum terram attingens. Puelle uero Penthesileam earum
dominam equum ascendere faciunt in multa uirtute bellandi. Que,
sibi postquam innotuit quod Philimenis a Mirmidonibus captus erat,

Torna all'inizio