Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 235


5. In seditionibus . In tantum Deo devotus erat ut
nec seditio fiduciam, quam in Deo habebat,
minueret.
6. In laboribus . Manibus enim laborabat, ne cui
gravis esset.
7. AMBROS. In longanimitate . Grandis animi erat
in bajulandis infirmitatibus fratrum.
8. In virtute Dei . Virtus in eo erat, quae per signa
et prodigia idoneum se ministrum probabat.
9. Per arma justitiae . Liberum se fuisse significat
fidelibus et incredulis, dum his qui Evangelium gloriam,
et eis qui ignobilitatem putabant, et his qui
fidei bonam famam, et qui malam faciebant, integrum
et constantem se praebuit.
10. AUGUST. ( Enar. in psal. XCIII, tom. VIII). Per
arma . Malitia enim iniquorum sinistra sunt arma justorum,
sicut idem dicit: Per arma justitiae dextera
et sinistra , id est, per gloriam et ignobilitatem; atque
ita deinceps cuncta exsequitur. Dextera arma
demonstrans gloriam, bonam famam, veritatem,
quod [ al ., qua] cognoscebantur, quod videbant, quod
non mortificabantur, quod gaudebant, quod multos
ditabant, quod omnia possidebant. Sinistra vero,
quod ignobiles et malae famae habebantur, quod seductores
putabantur, quod ignorabantur, occidebantur,
coercebantur, contristabantur, egere ac nihil
habere videbantur.
11. LANFR. Per arma . Per arma justitiae si muniti
in prosperis et adversis, et sive gloriosi sive viles,
seu, infames sive bonae famae habeamur.
12. A dextris et a sinistris . Exhibeamus nos, scilicet
Dei ministros habendos justitiam, quasi libram,
ut non pendeamus in hanc partem, vel in hanc, id
est, non frangamur adversis, nec elevemur
prosperis.
13. Ignobilitatem . Per gloriam exhibeamus nos
sicut Dei ministros, ne extollamur; et per ignobilitatem,

Torna all'inizio