Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 330


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur sex: 1. In quo genere sit virtus, utrum scilicet in genere actus,
vel habitus; 2. De definitione virtutis quam Augustinus in littera ponit; 3. Utrum
contingat secundum actum virtutis et gratiae ex condigno vitam aeternam mereri;
4. Utrum possit aliquis sibi mereri gratiam; 5. Utrum possit aliquis sibi mereri
gratiae augmentum; 6. Utrum unus possit alii primam gratiam mereri.
ARTICULUS 1
Utrum virtus sit habitus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtus non sit habitus. Ultimum enim rei non ponitur in alio
genere quam res ipsa. Sed, ut in 1 Caeli et Mund. Philosophus dicit,
virtus est ultimum in re de potentia. Ergo non est in genere habitus, sed in genere
potentiae.
2. Praeterea, potentiae naturales non sunt magis perfectae quam potentiae
rationales. Sed potentiae naturales possunt in suos actus sine habitibus mediis,
ut patet in duro et molli. Ergo multo fortius hoc possunt rationales potentiae;
ergo virtus vel est potentia, vel est actus.
3. Si dicatur, quod in potentiis rationalibus requiruntur habitus, ut potentiae
determinentur ad unum; contra. Potentia determinata ad unum, semper est in
suo actu, nec in alteram partem inclinari potest. Sed potentia rationalis perfecta
per virtutem moralem, non est semper in suo actu, cum non contingat semper
agere, secundum Philosophum in 1 de Somno et Vigil.; et quamvis
etiam esset in aliquo actu, posset nihilominus in contrarium actum inclinari.
Ergo potentia rationalis non determinatur ad unum per habitum.
4. Praeterea, praemium respondet merito. Sed meritum est ipse actus bonus
liberi arbitrii. Cum igitur virtuti et gratiae debeatur praemium, videtur quod
virtus vel gratia sit actus.
5. Praeterea, medium est eiusdem generis cum extremis. Sed virtus est media
inter passiones, ut in 2 Ethic. patet. Ergo videtur quod virtus non sit in
genere habitus, sed in genere passionis vel actus; nam et actiones animae passiones
dicuntur, ut in 6 princip. dicitur.
IN CONTRARIUM est quod Philosophus in 2 Eth. dicit, quod virtus est «habitus
electivus in medietate consistens» etc.
Praeterea, ex virtutibus sumus boni. Sed bonitatem gratuitam non habemus ex
actibus. Ergo virtus et gratia non est actus.

Torna all'inizio