3. Praeterea, nullus potest habere cognitionem alicuius rei fiendae, nisi
praeexistat aliquid eius esse. Sed secundum Augustinum,
Angelus in Verbo accepit cognitionem creaturae per verbum fiendae,
quae cognitio matutina dicitur. Ergo videtur quod Angelus ante alias creaturas
factus sit.
4. Praeterea, secundum aliquos, Angeli movent caelos. Sed motor praecedit
mobile. Ergo videtur quod Angeli praecesserunt caelos, et alia corporea.
SED CONTRA, quandocumque fuerunt Angeli, distiterunt ab invicem per essentiam.
Sed distantia aliquorum non potest intelligi nisi loco existente; nec locus,
nisi sit corpus. Ergo Angeli ante corporalia creati non sunt.
Praeterea, si Angelus ante corporalia creatus fuit, oportet quod «nunc» creationis
Angeli sit prius quam «nunc» creationis mundi. Sed ubicumque est
«nunc» prius et posterius, ibi est tempus. Ergo oportet quod ante mundum fuerit
tempus; quod est impossibile, ut videtur, quia tunc esset et motus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod creatio rerum dependet ex voluntate Creatoris, qui
tunc et non prius res creare voluit; quae quia nobis nota non est, initium creationis
rerum ratione investigare non possumus, sed fide tenemus, prout nobis
traditum est per eos quibus divinam voluntatem revelatam credimus.
Sciendum est ergo, quod circa inceptionem rerum, sancti convenientes in eo
quod fidei est, scilicet quod nihil est ab aeterno praeter Deum, varia, ad minus
quantum ad verborum superficiem, dixisse inveniuntur in his quae de necessitate
fidei non sunt, in quibus licuit eis diversimode opinari, sicut et nobis. Plures
enim eorum qui Augustinum praecesserunt, ut Hieronymus, Hilarius, Gregorius
Nazianzenus, videntur posuisse Angelos ante creaturam corporalem factos, et
corporalem per spiritualem successive distinctam. Augustinus vero ponit corporalem
simul et spiritualem creaturam factam, et corporalem simul secundum
materiam et species, non tamen secundum individua, quae successione temporis
generantur. Sequentes vero, ut Gregorius et Beda, concordant cum
Augustino in coaevitate corporalis et spiritualis creaturae, et cum aliis in successione
distinctionis corporum per species diversas: et ideo communiter tenetur
quod Angelus non est factus ante corporalem creaturam: hoc enim probabilius
videtur, tum ex parte divinae omnipotentiae, cuius non est successive operari,
tum ad excludendum errorem, ne viderentur Angeli corporalium creatores
esse. Tamen alteri sententiae praeiudicandum non est, ut in littera dicitur: quia
non est demonstratum, nec fide expressum.
|
|