Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 374


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur septem: 1. Utrum virtutes sint ex caritate diligendae; 2. Utrum
inanimata; 3. Utrum Angeli; 4. Utrum daemones; 5. Utrum mali homines;
6. Utrum homo ex caritate seipsum diligere possit; 7. Utrum proprium corpus.
ARTICULUS 1
Utrum virtutes sint diligendae ex caritate
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes ex caritate sint diligendae. Augustinus enim dicit:
«Qui diligit fratrem, dilectionem qua diligit magis diligit».
Sed dilectio qua proximus diligitur, est virtus caritatis. Ergo virtutes ex caritate
sunt diligendae, cum proximus diligatur ex caritate.
2. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed amicitia vera diligit
amicum propter honestum. Ergo diligit honestum etiam magis quam amicum.
Ergo et caritas, quae est amicitia quaedam, ut dictum est, dist. 27, quaest. 2,
art. 1, corp., magis est dilectiva virtutum quam etiam proximorum.
3. Praeterea, actus primi et actus reflexi super eos ad eamdem potentiam pertinent,
quia sunt eiusdem rationis; sicut intelligere aliquod intelligibile, et intelligere
se intelligere. Sed ad actus eiusdem rationis pertinet eadem virtus. Ergo
cum per caritatem diligatur proximus, per caritatem diligetur dilectio qua diligitur
proximus: et eadem ratione aliae virtutes.
4. Praeterea, ex caritate diligenda sunt illa quae ad beatitudinem referuntur.
Sed virtutibus in beatitudinem ducimur, et nobiscum manent in beatitudine.
Ergo virtutes ex caritate sunt diligendae.
5. Praeterea, caritas est dilectio finis ultimi. Sed ultimus finis nostrae vitae est beatitudo.
Ergo beatitudinem ex caritate diligere debemus. Sed virtutes et gratiae, cum
consummantur, in beatitudinem transeunt. Ergo virtutes diligendae sunt ex caritate.
SED CONTRA est quod Augustinus sufficienter enumerat
ea quae sunt diligenda ex caritate, et nullam mentionem facit de virtutibus,
ut patet in littera.
Praeterea, illud quod propter nos tantum diligimus, non diligitur ex caritate:
quia caritas non quaerit quae sua sunt; 1 Cor. 13, 5. Sed virtutes propter nos
tantum diligimus, quia in seipsis non subsistunt, cum accidentia sint; unde
neque bonitatem habent, nisi secundum quod in nobis sunt. Ergo non sunt diligendae
ex caritate.
Praeterea, illa sola sunt ex caritate diligenda quae nobiscum participant beatitudinem.
Sed virtutes, cum sint accidentia, non sunt capabilia beatitudinis, nec
etiam vitae. Ergo non sunt ex caritate diligendae.

Torna all'inizio