Commissatio  a vicis, quos Graeci komas dicunt, appellatur. 
In his enim habitabant, priusquam oppida conderentur, quibus  
in locis alii alios convictus causa invitabant.  
 Committere  proprie est insimul mittere: nunc eo utimur et  
pro facere, aut pro linquere, aut pro incipere.  
 Condere  proprie est in unum et interiorem locum dare ad  
custodiam faciliorem; quod verbuin nunc significat conscribere,  
nunc facere, nunc componere et instruere.  
 Consulas  antiqui ponebant non tantum pro consilium petas  
et perconteris, sed etiam pro iudices et statuas.  
 Cossi  ab antiquis dicebantur natura rugosi corporis homines,  
a similitudine vermium liguo editorum, qui cossi appellantur.  
 Consilium  vel a consulendo dicitur, vel quod in unam sententiam  
plurium mentes consiliant et conveniant; sed a silentio  
credibilius dictum putatur, quo maxime invenitur. 
 Conscripti  dicebantur, qui ex equestri ordine patribus adscribebantur,  
ut numerus senatorum expleretur.  
 Consposos  antiqui dicebant fide mutua conligatos. 
 Consualia  ludi dicebantur, quos in honorem Consi faciebant,  
quem deum consilii putabant. 
 Conventus  quattuor modis intellegitur. Uno, cum quemlibet  
hominem ab aliquo conventum esse dicimus. Altero, cum  
signilicatur multitudo ex compluribus generibus hominum contracta  
in unum locum. Tertio, cum a magistratibus iudicii  
causa populus congregatur. Quarto cum aliquem in locum  
frequentia hominum supplicationis aut gratulationis causa  
conligitur. 
 Convicium  a vicis, in quibus prius habitatum est, videtur  
Dictum, vel inmutata littera quasi convocium. 
 Coniuoli  oculi sunt in angustum coacti coniventibus palpebris.
  |  
  |