Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 222


testante lingua, apud quos Augustus gr-sebastos dicitur,
unde Sebastia vocata. Melius summus pontifex
ab augendo Augustus diceretur, nisi quod, dum temporalia
auget, spiritualia minuit. Itaque videas, ut quisque
pessimus est summorum pontificum, ita maxime
defendende huic donationi incumbere, qualis Bonifacius
octavus, qui Celestinum tubis parieti insertis decepit.
Hic et de donatione Constantini scribit et regem
Francie privavit regnumque ipsum, quasi donationem
Constantini exequi vellet, ecclesie Romane fuisse et
esse subiectum iudicavit, quod statim successores
eius, Benedictus et Clemens, ut improbum iniustumque
revocarunt.
Verum quid sibi vult ista vestra, pontifices Romani,
sollicitudo, quod a singulis imperatoribus donationem
Constantini exigitis conflirmari, nisi quod iuri diffiditis
vestro? Sed laterem lavatis, ut dicitur, nam neque
illa unquam fuit, et «quod non est, confirmari non potest»,
et quicquid donant Cesares, decepti exemplo
Constantini faciunt, et donare imperium nequeunt.
XXVI. 84 Age vero, demus Constantinum donasse
Silvestrumque aliquando possedisse, sed postea vel ipsum
vel aliquem successorum a possessione deiectum.
Loquor nunc de iis, que papa non possidet, postea loquar
de iis, que possidet. Quid possum vobis magis dare,

Torna all'inizio