quod nuncupatur Sancti Angeli in Barregio; (in Aprucio cellam 
unam in loco, qui vocatur Arole); item Sancta Maria in Duas 
Basilicas; item monasterium Beati Petri apostoli, positum iuxta 
fluvium Sabbati, territorio Beneventano; sed et cellam Sancti Sossii 
in Liburie, cum toto ipso gualdo, in loco Pantano; (monasterium 
quoque Domini et Salvaioris nostri Iesu Christi, quod positum est in 
Alife); nec non et monasterium Sancti Georgii in Salerno; seu et 
monasterium Sancte Marie in territorio Marsicano, quod situm est in 
loco Apinianici, una cum castris, cappellis, titulis, casis, terris, vineis, 
campis, pratis, pascuis, silvis, piscariis, molendinis, aquis, 
aquarumque decursibus, servis et ancillis ad prelibatum monasterium 
pertinentibus vel respicientibus in integrum Christi videlicet 
Martyris Vincencii, quod positum est in finibus Beneventanis. 
Statuimus atque precipimus, nostra preceptali auctoritate decrevimus, 
ut si aliqua intencio orta fuerit de rebus et familiis eiusdem
  |  
  |