transit in hominem, sic iura regni manent cum rege manente sibi regno, et cum illo
non manent non manente sibi imperio vel regno. Quocirca satis visum est utile, ut
imperialia iura et regalia semel aecclesiis tradita, crebra regum et imperatorum investicione
firmentur, quae ex concessione alicuius unius imperatoris vel regis perpetim
illi manere non possunt. Divina ergo illa a sancto Spiritu per ministrum aliquem tradita
ad imperatores et reges non sunt pertinentia; illa vero ab imperatoribus et regibus
concessa et eorum confirmationibus indigentia, imperatoribus sunt et regibus subdita,
eo quod sunt per illos habita et per illos habenda. Unde succedentibus postea temporibus
salubriter est a posteris Romanae sedis episcopis institutum et imperatoribus concessum,
ut aecclesiarum investituras habeant, non dico parietum sacrorum et altarium,
quae non sunt eorum, sed aecclesiasticarum rerum; quibus investientibus et priorum
confirmatur traditio et affectantium frenatur ambitio et popularis cessat seditio. Hanc
concessionem Adrianus apostolicus Karolo, Leo tercius Ludoico, alii vero Romani
pontifices aliis atque aliis imperatoribus confirmaverunt, eo videlicet consilio, ut defensores
christianae rei publicae fierent et in eleccionibus episcoporum turbatio popularium
conquiesceret.
P . Quid, si dicat aliquis, non licuisse mutare posteris quod sanctitum est ab
antiquis et maiorum decreta praevalere modernis?
R . Huiusmodi calumniam vel obiectionem pater Augustinus exsufflat in libro
contra Donatistas, astruens posteriorum concilia semper anterioribus praeponenda:
Ipsa , inquit, concilia, quae per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum
conciliorum auctoritati, quae fiunt ex universo orbe christiano, constat sine ullis ambagibus
cedere, ipsaque plenaria sepe priora posterioribus emendari; cum aliquo experimento
rerum aperitur quod clausum erat et cognoscitur quod latebat . Hac igitur
ratione quae Gelasius sanxit aliique maiores de non ordinandis ab imperatoribus et
regibus ecclesiis, sive quod Ambrosius protulit, merito dicunt a posterioribus et iunioribus
in melius commutata, ut quod videbatur a prioribus prohibitum, mira necessitate
et utilitate ecclesiae fuisset illi concessum. Hinc etiam Nicolai papae concilium Romae
factum approbant et commendant, in quo congregatis centum et octo episcopis omnibus
confirmantibus sancxit, ut nullus deinceps Romae poneretur episcopus, nisi christiano
consentiente principe, qui regni gubernacula tenuisset pro tempore. Quod enim ignorabatur
prius temporibus illius Deus voluit revelari, quodque fuerat clausum erupit,
ut universi cognoscerent, quam multiplices in eligendis episcopis contentiones emergere
potuissent, si imperatores et reges ordinati non essent. Nam ante praefati Nicolai pontifitium
tres simul invaserant apostolatum et omnes apostolici dicebantur. Sed sicut
sepe contigerat temporibus aliorum imperatorum, quod huiusmodi Romanae sedis contentiones
per imperatores sublatae sunt, sic etiam tres illi certatim positi et per contentionem
electi regia potentia turpiter eiecti sunt. Illud etiam innotuit, quod secularia
iudicia et placita, semel ecclesiis ab imperatoribus tradita, successorum essent
investitionibus confirmanda, si omnia regalia et omnia publica iura perpetim ecclesiis
manere non poterant, nisi succedentium sibi regum frequenti fuissent iteratione concessa.
Quod autem omnia placita secularia et iuditia et regalia et publica iura et vectigalia
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|