Alia vero dicitur tentatio in qua salvantur duo ex his, scilicet manifestatio ignoti,
et intentio eius: et hoc modo tentare dicitur Deus, ut patet in tentatione
Abrahae: praeceptum enim de immolatione filii, tentatio eius dicitur: quia per
hoc manifestabatur qualis esset in obedientia et fide: hanc etiam manifestationem
Deus intendebat. Sed tertium praedictorum huic tentationi defuit: non
enim ad hoc tentavit Deus Abraham, ut fidei eius cognitionem acciperet quam
prius sciebat, sed ut aliis manifesta esset in exemplum.
Alia vero tentatio est in qua salvatur unum tantum dictorum, scilicet manifestatio
tentati: et sic dicitur caro tentare, vel mundus: quia in his cognoscitur manifeste
virtus vel infirmitas mentis, sicut in bello cognoscitur virtus militis; quamvis
hostes non impugnent ut cognoscant, sed ut vincant; unde ipsa impugnatio
virtutis tentatio dicitur. Hoc autem est vel a principio intrinseco, scilicet ex corruptione
carnis, et sic dicitur tentatio a carne: vel a principio extrinseco; et hoc
dupliciter; quia illud quod exterius est, vel impugnat per modum obiecti, et sic
est tentatio a mundo, cuius rebus corda hominum alliciuntur ad peccandum: vel
per modum agentis, qui trahit ad peccatum persuadendo, terrendo, blandiendo,
et sic de aliis; et sic dicitur esse tentatio ab hoste, scilicet diabolo, et ab his qui
sunt membra eius.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non tentat ut sibi aliquid ignotum manifestum
fiat, sed ut aliis manifestetur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod in tentatione daemonis est duplex finis. Unus
ultimus, scilicet inducere ad peccatum; et quantum ad hoc habet rationem tentationis,
secundum quod quaelibet impugnatio dicitur tentatio. Alius est finis
proximus, scilicet experiri ad quod vitium quisque maxime pronus est, ut ad
illud impugnando trahat; et sic salvatur ibi ratio tentationis quantum ad primum
modum. Unde Hugo de Sancto Victore definiens
diaboli tentationem, dicit sic: «Tentare est callide experiri, et ante violentam
impulsionem quasi quibusdam blandis conatibus probare».
Ad tertium et quartum patet solutio per illud quod iam supra dictum est,
quia non salvatur ibi tentatio secundum quod includit omnia tria
praedicta.
Ad quintum dicendum, quod solus diabolus dicitur tentare, non quia ipse sit
semper immediatus tentator, sed quia ipse primo tentavit hominem, ex qua tentatione
parata est aliis tentantibus via. Vel aliter dicendum, quod diabolus solus
dicitur tentare, quia illi soli et membris eius convenit impugnare virtutem cum
intentione occidendi hominem per peccatum: hoc autem caro non intendit, sed
delectabili cognito perfrui: vel quia ipse utitur rebus mundi et carne sicut
instrumentis ad tentandum hominem.
|
|