Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 233

libro VII


41. (1) EXEMPLUM DE SIMILI.
(2) 'Flores floribus hic arrident, hic rose cum liliis maritantur, viole colore ferrugineo depinguntur, hic locus veris opibus preditatur, humus hic delectabiles parit flores, tota humus herbis gratuitis hic virescit, vernalis clementia hic blanditur, (3) tellus fecundis graminibus hic vestitur, in hec loca natura sue rorem gratie instillavit, ad florum gratiam çephirus hic aspirat, vernis floribus aura lascivior hic applaudit, nescit hic yems floribus novercari, forma loci florigera invitat ad requiem transeuntes'.
42. (1) TRANSLATIO SECUNDUM DIVERSUM.
(2) In diverso dicitur esse translatio cum res opposite quadam se contentione respiciunt, (3) ut: 'Iste candorem denigrat mee fame sed ego sue fame nigredinem candidavi'; 'Vultus huius colore roseo venustatur, faciem illius extrema inficit turpitudo'; 'Hunc cecitas cupiditatis obfuscat, illum splendor liberalitatis illustrat'; 'Hyemps floribus tellurem depauperat sed eandem vernanti gramine ver fecundat'.
(4) Licet autem obscura transsumptio sit vitanda, quandoque tamen causa loquendi liberius vel causa celandi quod dicitur locum habet, (5) ut si de sodomita dicas: 'Iste prefert

Torna all'inizio