Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1220


Quae Salvatorem concepit fundit, ut ipsa,
Quam sibi tutricem delegerat atque patronam,
Semper adesset ei, meritis illius et ipse
Vitae concepit evangelicae pietatem.
Ergo dum missam semel audiret, sibi lectum
7. Hoc Evangelium cupiens attendere...
XII. Additio.
118.
Ardens ergo bene Bernardus et ut bona nardus
Fragrans, Francisci fit, sicut tempore primus
Filius in Christo, sic et meriti spiritualis
Munere praecipuus, ut eum sanctum sacra vita,
Signaque testentur mortem Domino pretiosam.
119.
XIII. Additio et ampliatio.
127.
Iste vacans vitae Marthae prius, inde Mariae,
Sponsus agendo Liae, fit contemplando Rachelis;
Sed parti tandem meliori totus inhaerens,
Tanta virtute fuit ad caelestia mente
Actus, ut exterius sublato corporis usu
Multoties, penitus insensibilis remaneret,
Totus et in Dominum raperetur spiritus eius.
Tunc erat Assisii Silvester presbyter horrens
Francisci fratrumque statum; quem sic revocavit
Visio. Vidit enim per visum quod draco magnus
Et niger Assisii totam circumdabat urbem,
Sic magnus, quod eo causante pericula, toti
Grande parabatur exterminium regioni.
Inde videbatur quod procedebat ab ore

Torna all'inizio