Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 148


Troyani uero, treuga ipsa durante, eorum uulneratos in bello
in peritorum consilio medicorum curari faciunt et mederi, ita
quod in fine duorum mensium predictorum restituti sunt qui
uulner[ar]ati fuerunt integre sanitati. Sed rex Priamus, qui de
morte Cassibilantis, naturalis filii sui, solari non poterat, pro
eo quod eum magis quam capiat paternus affectus tenerrime diligebat,
in lacrimis uacauit diucius et lamentis. Sed demum ipsum in
templo Veneris plurimum prec<i>oso recondidit in sepulcro.
Cassandra autem plorancium audiens gemitus et lamenta furiosas
exclamat in voces dicens: "O miseri Troyani, quare uestrorum excidia
substinetis, que de uobis omnibus similia sunt futura? Cur
pacem Grecorum non queritis antequam gladio trucidante omnes
nequiter pereatis, et nobilis ciuitas Troie detur in preceps et funditus
in ruinam, et antequam paruulis matres eorum orbate perpetuas ipse
et ipsi defleant seruitutes? Sane non fuit Helena tam doloroso
tam exicioso precio comparanda vt omnes usque ad vnum sub tanto
martirio pereamus. " Quam dum Cassandra talibus clamoribus
nullum finem inponeret, rex Priamus capi mandauit et sub firmi
claustri custodia tempore multo detrudi.
Interim igitur Palamides multum conqueritur inter Grecos de
dominio Agamenonis sic prelati. Dicit enim eum indignum tanti
dominii potestate super tot reges et duces, et se asserit digniorem nec
eum habere in prepositum suum uelle, cum ipse eum sibi non elegerit,
nec ab omnibus regibus, qui sunt numero plus quam xxx, fuerit
electus, sed a tribus tantum, preter conscienciam omnium aliorum.
Sed circa hoc tunc non fuit ultra processum.
Elepsis uero induciis treuge date, Agamenon, in sue potestatis officio
peruigil et cura debite sollicitudinis incalescens, omnes acies
suas studio uigili ordinauit qualiter ordinate et composite procedere
deberent ad bellum. Primam igitur aciem conmisit Achilli, secundam
Dyomedi, terciam Menelao, quartam Menesteo, Athenarum
duci, et omnes alias acies subsequentes idem Agamenon satis disposuit
circumspecte. Hector autem suas acies in multa discrecione

Torna all'inizio