Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 302


signum. Sic ergo dupliciter aliquid tendit in finem. Uno modo directum in finem
a seipso, quod est tantum in cognoscente finem et rationem finis. Alio modo
directum ab alio; et hoc modo omnia secundum suam naturam tendunt in fines
proprios et naturales, directa a sapientia instituente naturam.
Et secundum hoc invenimus duos appetitus: scilicet appetitum naturalem, qui
nihil aliud est quam inclinatio rei in finem suum naturalem qui est ex directione
instituentis naturam, et iterum appetitum voluntarium, qui est inclinatio cognoscentis
finem, et ordinem in finem illum; et inter hos duos appetitus est unus
medius, qui procedit ex cognitione finis sine hoc quod cognoscatur ratio finis et
proportio eius quod est ad finem, in finem ipsum; et iste est appetitus sensitivus.
Et huiusmodi duo appetitus inveniuntur tantum in natura vivente et cognoscente.
Omne autem quod est proprium naturae viventis, oportet quod ad aliquam
potentiam animae reducatur in habentibus animam; et ideo oportet unam
potentiam animae esse cuius sit appetere, condivisam contra eam cuius est
cognoscere, sicut etiam substantiae separatae dividuntur in intellectum et
voluntatem, ut dicunt philosophi.
Sic ergo patet quod in hoc differt appetitus naturalis et voluntarius, quod inclinatio
naturalis appetitus est ex principio extrinseco; et ideo non habet libertatem,
quia liberum est quod est sui causa: inclinatio autem voluntarii appetitus
est in ipso volente; et ideo habet voluntas libertatem. Sed inclinatio appetitus
sensitivi partim est ab appetente, inquantum sequitur apprehensionem appetibilis;
unde dicit Augustinus, quod animalia moventur visis: partim ab obiecto,
inquantum deest cognitio ordinis in finem: et ideo oportet quod ab alio cognoscente
finem, expedientia eis provideantur. Et propter hoc non omnino habent
libertatem, sed participant aliquid libertatis.
Omne autem quod est a Deo, accipit aliquam naturam qua in finem suum ultimum
ordinetur. Unde oportet in omnibus creaturis habentibus aliquem finem
inveniri appetitum naturalem etiam in ipsa voluntate respectu ultimi finis; unde
naturali appetitu vult homo beatitudinem, et ea quae ad naturam voluntatis
spectant. Sic ergo dicendum est, quod naturalis appetitus inest omnibus potentiis
animae et partibus corporis respectu proprii boni; sed appetitus animalis,
qui est boni determinati, ad quod non sufficit naturae inclinatio, est alicuius
determinatae potentiae, vel voluntatis vel concupiscibilis.
Et inde est quod omnes aliae vires animae coguntur a suis obiectis praeter
voluntatem: quia omnes aliae habent appetitum naturalem tantum respectu sui
obiecti; voluntas autem habet praeter inclinationem naturalem, aliam, cuius est
ipse volens causa. Et similiter dicendum est de amore, qui est terminatio appetitivi
motus: quia amor naturalis est in omnibus potentiis et omnibus rebus;
amor autem animalis, ut ita dicam, est in aliqua potentia determinata, vel
voluntate, secundum quod dicit terminationem appetitus intellectivae partis; vel
in concupiscibili, secundum quod dicit determinationem sensitivi appetitus.

Torna all'inizio