5. Praeterea, Damascenus dicit, quod conscientia est lex
intellectus nostri. Sed lex intellectus est ipsa lex naturalis, quae est habitus
principiorum iuris. Ergo videtur quod conscientia sit habitus, et non actus.
6. Praeterea, omnis actus vel generat habitum, vel saltem ex aliquo habitu est
productus. Si igitur conscientia est actus quidam, oportet quod multiplicatis
actibus generetur habitus, qui conscientia dicatur; vel quod saltem tales actus
ex habitu aliquo procedant, quod in idem redit.
SED CONTRA, conscientia peccatum aggravare dicitur. Sed aggravatio peccati
esse non potest nisi per hoc quod contradicitur actuali rationis considerationi.
Ergo videtur quod conscientia actualem rationis considerationem nominet.
Praeterea, ut dictum est, conscientia a quibusdam dictamen rationis dicitur.
Sed dictamen actum quemdam nominat, secundum quod ratio aliquid faciendum
diiudicat. Ergo videtur quod conscientia actum nominet.
Solutio
Respondeo dicendum, quod conscientia multis modis accipitur. Quandoque enim
dicitur conscientia ipsa res conscita; et sic sumitur 1 Tim. 1, 5: «Caritas procedit
de conscientia bona». Glossa: «Idest spes; quia ex meritis quae conscientia
tenet, motus spei insurgit». Quandoque vero dicitur habitus, quo quis disponitur
ad consciendum; et secundum hoc ipsa lex naturalis et habitus rationis consuevit
dici conscientia. Quidam etiam dicunt, quod conscientia quandoque potentiam
nominat; sed hoc nimis extraneum est, et improprie dictum: quod patet, si
diligenter omnes potentiae animae inspiciantur. Nullo autem horum modorum
conscientia sumitur, secundum quod in usum loquentium venit, prout dicitur
ligare vel aggravare peccatum: nullus enim ligatur ad aliquid faciendum nisi
per hoc quod considerat hoc esse agendum; unde quamdam actualem considerationem
rationis, per conscientiam, communiter loquentes intelligere videntur:
sed quae sit illa actualis rationis consideratio, videndum est.
Sciendum est igitur, quod, sicut in 6 Ethic. Philosophus dicit, ratio in eligendis
et fugiendis, quibusdam syllogismis utitur. In syllogismo autem est triplex
consideratio, secundum tres propositiones, ex quarum duabus tertia concluditur.
Ita etiam contingit in proposito, dum ratio in operandis ex universalibus
principiis circa particularia iudicium assumit. Et quia universalia principia
iuris ad synderesim pertinent, rationes autem magis appropriatae ad opus, pertinent
ad habitus, quibus ratio superior et inferior distinguuntur; synderesis in
hoc syllogismo quasi maiorem ministrat, cuius consideratio est actus synderesis;
sed minorem ministrat ratio superior vel inferior, et eius consideratio est
ipsius actus; sed consideratio conclusionis elicitae, est consideratio conscientiae.
Verbi gratia, synderesis hanc proponit: omne malum est vitandum: ratio
superior hanc assumit: adulterium est malum, quia lege Dei prohibitum: sive
|
|