Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 23


XXI.
QUATTUOR ALIE REGULE DE FINALITATE
Si vero penultime dictionis penultima sit correpta,
quattuor modis tunc poterimus distinctionem finire:
Primo, si quadrisillaba subiungatur, cuius penultima
sillaba sit producta, hoc modo: Numquam cessat
avarus pecuniam cumulare
.
Secundo, si ex monosillaba et trisillaba fiat
idem, ut si dicam: Pecuniam congregare non cessat tam
cupidus quam avarus
.
Tertio, si ex duabus sillabis idem fiat, ut:
Liberalis gaudet omnia bonis impendere larga manu .
Quarto, ex duabus monosillabis et bisillaba
dictione sic idem posse fieri non negamus, hoc modo:
Cum sepe vota hominum sint iniusta, non quicquid
optant, sed magis quod ad ipsorum salutem pertinet,
id - est dandam
.
XXII.
QUE FINALITAS SIT URBANIOR
Per hec ergo duo generalia documenta octo modos
finiendi clausulas iam habemus ita quod, si aliter contingat,
non erit ibi lepida complexio dictionum. Et

Torna all'inizio