heredis, natum redemptioni humane puerum ex pueris perdere
gestientis, Christum et Christi corpus, ecclesiam videlicet orthodoxam,
impie conatur extinguere et, tanquam insatiabilis inferni olla profunda,
ipsum, ne nomen eius memoretur in terris, quasi vivum et integrum
deglutire. Unde, quia post eum per iter devium in interitum ducebaris
et moliebaris, qui contra sanguinem proprium illas molitur
insidias, quibus sitit fundere alienum, dolendum potius erat de salutis
tue periculo, te in malum currente cum malo, quam de fluctuantis
ecclesie detrimento, illam te in prosecutionum fluctibus deserente. Certos
namque nos reddit divina promissio et securos, que numquam
poterit irritari, quod ecclesia Dei, quam flatus quo ducitur non sinet fieri
captionem dentibus impiorum, contrito ad ultimum venatoris laqueo,
sicut passer ille, qui etsi capi tamen teneri non potuit, in latitudinem
exiliet libertatis, et qui eam querit opprimere cum fautoribus suis
repentine calamitatis ruinis obruentibus involvetur etc.
|
|