me dominus Guilielmus de Flesco diaconus cardinalis, nepos
pape Innocentii quarti, quid dicerent Parmenses de domino Octaviano
legato, respondi et dixi: «Parmenses dicunt quod proditor
erit Parme, sicut fuit Faventie». Tunc dominus Guillielmus dixit:
«Ha, pro Deo! Non est credendum». Cui respondi et dixi: «Si
est credendum vel non credendum nescio, tamen Parmenses ita
dicunt». «Bene, bene!» dixit dominus Guillielmus.
Tunc consideravi verum esse quod de cardinalibus dicitur,
quod aliquando aliqui eorum non se diligunt corde, et tamen
propter honorem suum mutuo se defendunt et ostendunt se diligere
coram extraneis. Cognovi igitur tunc hoc quod audieram
verum esse. Astantes, autem, in tanta multitudine erant, ut
unus super scapulas iaceret alterius, volentes de Parma audire
rumores. Nam ibi dependebat totum negotium Romane Ecclesie
et omnium clericorum sicut in aliquo duello, cum ex qualibet
parte victoria expectatur. Imperator enim tunc temporis ab
imperio depositus erat, et curia Romana erat extra territorium
suum et exulabat in partibus Gallicanis, civitate Lugduni; et
Parma pro Ecclesia bellum assumpserat et pugnabat valenter,
de celo auxilium et victoriam expectando. Fridericus vero, imperator
condam, Parmam acriter obsidebat, veluti si ursa raptis
catulis in saltu deseviat, altis vocibus terribiliter proclamando et
horribiliter lamentando. Cum igitur astantes audivissent me talia
perorantem, mirati sunt et me audiente dicebant adinvicem:
«Toto tempore vite nostre non vidimus fratrem aliquem ita securum
et secure loquentem». Hoc ideo dicebant, quia videbant me
inter patriarcam Constantinopolitanum et cardinalem sedentem,
quia cardinalis me invitaverat ad sedendum, et ego oblatum honorem
respuendum et contemnendum non reputavi. Item quia videbant
et audiebant me de tali homine et coram talibus talia proloquentem.
Ego vero eram tunc temporis diaconus et iuvenis annorum
XXV. Postea autem cognovi quod Ecclesiasticus utile
consilium dat, cum dicit, VIII: Non omni homini cor tuum manifestes,
ne forte inferat tibi gratiam falsam et convicietur fibi. Item
Eccli. XI: Non omnem hominem inducas in domum tuam; multe
enim insidie sunt dolosi. Item Eccli. XXXVII: Non enim omnia
|
|