Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 613


ecclesiam. Quod factum diabolicum non est auditum a die, qua gentes esse ceperunt,
usque ad diem hanc. Et quia peccatum plerumque est pena peccati, ex radice superbię,
processit ad periurium, ex periurio pervenit ad inobedientiam, per inobedientiam
Guibertus cecidit in excommunicationem, per excommunicationem pervenit ad idolatriam.
Hunc talem, ut superius retulimus, nullo Romanorum clericorum vel laicorum
ibi presente vel consentiente, excepto Ugone Candido, qui peccatis suis exigentibus
ab ecclesia iam diu fuerat sequestratus, elegit sibi rex in pontificem et huic, suadente
Dionisio Placentino episcopo, ore proprio iuravit ab eo coronam imperialem
suscepturum. Quid plura? Ita omnes mente cecati sunt, ut non respicerent faciem
terrę, et quam procul a Romana urbe castra metati erant. Proh dolor! omnes, qui
ibi aderant, pseudoprophetam adoravere proni. Sed quique adoravere, a matris
ecclesię sinu longe cecidere. Celebrata igitur taliter apostolorum principum festivitate,
rex tanti pontificis auctus benedictione remeavit ad propria. Guibertus vero cum suis
complicibus, papalia secum deferens indumenta, intravit Italiam.
Sed quia consilia Domini abyssus multa, ineffabili Dei providentia non flagella
Domini, secundum quod meritus erat, suscepit Heinricus, sed successum, qui mirabiliter
adderet nequicię suę superbiam. Nam non longo post tempore intravit Saxoniam in
potentatu magno et manu robusta. Cui ex adverso occurrit R[udolfus], et acerrimo
bello commisso Henricus turpiter terga vertit; in quo prelio victor R[udolfus] occubuit.
Non sicut solent mori ignavi, mortuus est Rudolfus, non fugiens vel latibula
querens occisus, sed super strages inimicorum et super cadavera mortuorum plagatus
a suis inventus est. Cuius mors Heinrico post VIII dies in quodam castro latitanti et
de fuga cogitanti nunciata est. Qui mox extollens in altum cornu suum et loquens
adversus Deum iniquitatem, non recognoscens sathanę calliditates, credidit Deo suum
placuisse peccatum. Post paucos vero dies, postquam hęc gesta sunt, eius filius
cum exercitu excellentissimę M[atildę] pugnavit et victoriam obtinuit. His elatus
successibus derepente Italiam intravit et post pasca, ducens secum bestiam, Romam
tendit et in vigilia pentecostes in prato Neronis castra metatus est. Sed o Deus! quis
non tantorum prudentum virorum potest mirari amentiam? Nam etsi mentis oculos
perdiderant, corporeos tamen non amiserant. Annon videbant, qui ab eis ducebatur?
quam a Romanis honorifice suscipiebatur? Nam cernere erat pro cereis lanceas et pro
clericorum choris armatos, pro laudibus convicia, pro plausibus ululatus. Sed quid plura?
Post agrorum vastationem et multa et varia homicidia, post varias clades et miserias,
quas Romani nolentes pseudopapam suscipere perpessi sunt, cum eodem rex Longobardiam
infecto negocio rediit. Sequenti vero hieme, ducens secum pestiferum, iterum
Romaniam intravit, et depopulans urbes et castra evertens, ad ultimum per omne
quadragesimale tempus Romam obsedit. Et post pascha, exercitu per civitates et vicina
castra undique circumfuso, dimittens apud Tyburim Guibertum, ipse Longobardiam
remeavit. Guibertus vero ut Alcimus satis agebat pro sacerdotio suo. Nam per omne
festivum tempus magnas depredationes et varias Romanorum civium truncationes faciebat

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio