Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 636


CXXVIII. De rege Balduino, qui destruxit castrum Iaret.


Anno Domini MCXXI. Rex Balduinus castrum, quod Tuldequinus rex Damasci XVI.
miliario iuxta Iordanem construxerat, obsedit et obtinuit et ad solum usque destruxit.
Cuius nomen Iartam incole nominabant; fuit olim civitas Gerasa in Arabia sita.

CXXIX. De rege Ierusalem.


Anno Domini MCXXII. Rex Ierusalem Antiochiam ivit et gentem Parthicam ab
infestatione conpescuit.

CXXX. De rege Henrico.


Anno Domini MCXXIII. videns imperator Henricus, quia non est scientia, non est potencia
contra Dominum, rediit ad pacem ecclesie, remittens omnem investituram et quicquid spiritualium
privilegio violenti extorserat, et concedens canonica fieri electione et consecrationem sic ait: In
nomine sancte et individue. Ego Henricus
et cet.

CXXXI. De captione Balduini a Turchis.


Eodem anno Turchi Balduinum ceperunt; pro quo Eustachius, qui Cesaream possidebat,
terre custos preficitur. Ad hec Ioppem obsederunt, sed demum iuxta Acotum gens
perfida fugatur et trucidatur et vincitur et Dei potencia superatur. Ad hec Venetica
potentissima classis, que iter ad Terre Sancte subventionem arripuerat, inde propiciante
Domino accelleravit et inmensam Turchorum classem, que ad obsidionem venerat,
apprehendit. Ad hec Gonselinus comes Edissenus, qui diu inibi fuerat, de carcere liberatur;
quod etsi callide factum fuerit, nec calliditatem scribimus nec ascribimus
calliditati, sed misericordie et potencie Dei.

CXXXII. De Cristicolis Veneticis, qui Tyrum obsiderunt.


Anno Domini MCXXIIII. Cristicole Ierosolimitani Tyrum cum Veneticis obsederunt,
sed iterum Ascalonite cum sua iactura Ierusalem infestant. Et Balach cum innumerabili
exercitu Antiochenos invadit, quem Gonselinus Edissenus comes viriliter expugnavit
eique caput abscidit; et sic adimpletum est sompnium eius, quod viderat, quod sibi
oculos Gonselinus erueret. Igitur in mense Iunio Tyrus capitur et a Christianis in
Dei nomine possidetur. Ubi ut condam archiflamen, sic et nunc instructus est archiepiscopus,
qui patriarche Ierosolimitano constat de facto subesse, quamvis submurmuret
Antiochenus antiquo iure Grecorum munimine fultus. Ad hec tercia pars Tyri Venetis
hereditario iure conceditur, duabus sub regia potestate relictis. Eodem anno fuit
Honorius papa II. et sedit an. VI, men I, di. XXVIII.

CXXXIII. De liberatione Balduini de carceribus.


Anno Domini MCXXV. Rex Balduinus, cum fere duobus annis vinculis conpeditus fuisset, de
carcere liberatus Ierosolimam venit et festinanter Antiochiam rediit. Veneti redeuntes

Torna all'inizio