Tamen secundum quod homo est magis vel minus perfectus in vita activa, circa
plura vel pauciora occupari potest activae vitae simul cum contemplativa. Et
quia praelatorum est in utraque vita perfectos esse, utpote qui medii sunt inter
Deum et plebem, a Deo recipientes per contemplationem, et populo tradentes
per actionem; ideo oportet eos in moralibus virtutibus perfectos esse; et similiter
praedicatores; alias indigne quis praelationis vel praedicationis officium
assumit.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod ad diversa potest homo principaliter intendere
diversis temporibus, quamvis non simul.
Ad secundum dicendum, quod turbatio in vita activa non contingit postquam ad
perfectionem venit: quia tunc iam delectabiliter et faciliter operatur non
perturbatus.
Ad tertium dicendum, quod dispositiones quae essentialiter habent imperfectionem
annexam, non manent cum eo ad quod disponunt, sicut fides non manet
cum visione; sed aliae dispositiones possunt simul manere, sicut dictum est, et
sic est de vita activa.
ARTICULUS 4
Utrum activa vita sit nobilior quam contemplativa
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod activa vita sit nobilior quam contemplativa. Tullius enim,
in lib. De offic., probat praeeminentiam iustitiae ad alias virtutes;
quia propter exercitium actus eius, actus aliarum interimuntur. Sed similiter
aliquis revocatur ab otio contemplationis, ut fructum faciat per laborem actionis.
Ergo activa vita est dignior quam contemplativa.
2. Praeterea, bonum gentis divinius est quam bonum unius. Sed vita contemplativa
consistit in bono unius hominis, vita activa in bono multorum. Ergo vita
activa est nobilior quam contemplativa.
3. Praeterea, in omnibus artibus et potentiis imperans est nobilius imperato.
Sed politica quae ad vitam activam pertinet, imperat omnibus disciplinis, et
disponit de his quae ad contemplativam vitam pertinent, secundum
Philosophum in 1 Ethic. Ergo vita activa est dignior quam contemplativa.
4. Praeterea, secundum Dionysium, nihil est divinius quam Dei
cooperatorem fieri. Hoc autem fit per exercitium activae, qua homo aliorum
reductioni in Deo studet. Ergo videtur esse nobilissimum.
|
|