Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 473


spectat igitur ad regis officium sic solicitari circa civilem
potentiam; et circa industriam armatorum, ut
possint hostium rabiem prohibere. Quomodo autem
hoc fieri habeat, in tertia parte huius teretii libri, ubi agetur
de bellis, plenius ostendetur. Ostenso quomodo reges et
principes solicitari debent, ut populus sibi commissus
habeat per quae possit finem consequi, et quomodo
debeant prohibentia removere: restat ostendere quomodo
eos debeant in finem dirigere. haec etiam tria sunt.
Nam primo commissa sunt supplenda: ut si viderint aliquid
decesse ad bonum regimen civitatis, illud est supplendum:
hoc autem fieri potest per consilium sapientum,
de quo infra dicetur. Secundo, bonae ordinationes,
et bona statuta debent esse observanda. Tertio, bene operantes
et maxime facientes ea per quae resultat commune
bonum, sunt remunerandi et praemiandi: nam licet
commissa supplere, et bene ordinata conservare, multum
deserviat ut populus recte dirigatur in finem, maxime
tamen deservire videtur; bene apta remunerare.
Nam (ut dicitur 3. Ethicorum capitulo de
fortitudine) apud illos sunt fortes, apud
quos maxime honorantur: apud
illos sunt sapientes et boni,
apud quos tales remunerantur, et honorantur.
Solicitari
igitur circa praedicta novem,
ad regis officium pertinere
videtur.

Torna all'inizio