Invenitur autem in humana natura congruitas prae aliis quantum ad tria, quae
in assumptione requiruntur. Primo quantum ad similitudinem unibilium: in
humana enim natura invenitur expressior similitudo divina quam in aliqua
creatura irrationali: quia homo secundum quod habet mentem, ad imaginem
Dei factus dicitur; cum in creaturis irrationalibus non nisi similitudo vestigii
inveniatur; et etiam quantum ad quaedam in ea est divina similitudo magis
quam in angelica natura, ut post dicetur. Secundo quantum ad terminum
assumptionis; terminatur enim assumptio ad unitatem personae; personalitas
autem non invenitur in irrationalibus naturis, cum persona sit rationalis naturae
individua substantia, ut Boetius dicit. In Angelis vero est
quidem persona, sed non secundum originem distincta; cum unus Angelus ab
alio non trahat originem. In humana vero natura est persona distincta etiam
secundum originem; et ideo convenientissime humana natura in unitatem divinae
personae assumitur; quae distinguuntur secundum relationem originis.
Tertio quantum ad finem assumptionis. Si enim perfectio universi dicatur
assumptionis finis praecipuus, ut quidam dicunt, nulla natura particularis assumi
potuisset, per quam ita universum perfici posset sicut per assumptionem
humanae naturae: tum quia homo est ultima creaturarum, quasi ultimo creatus,
cuius natura assumpta, ultimum est coniunctum primo principio per modum
circuli, quae est figura perfecta ex eo quod additamentum non recipit: tum
etiam quia in homine quodammodo omnes naturae confluunt: quia cum omnibus
creaturis aliquid commune habet, ut dicit Gregorius;
unde homine unito, quodammodo omnis creatura unita est. Si vero finis
assumptionis ponatur liberatio a peccato, sic etiam sola humana natura congrue
assumi potuit: quia in irrationali creatura peccatum non erat; in angelica
vero erat quidem peccatum, sed irremediabile, ut patet ex dictis in 1 dist., qu. 1,
art. 2; in homine vero erat remediabile; et ideo solam humanam naturam congruum
fuit assumere; et sic ea reparata, creatura irrationalis, quae propter
ipsius peccatum quodammodo deteriorata dicitur, secundum quod in usum
hominis cedit, restaurata est.
AD OBIECTA
Ad primam ergo quaestionem dicendum, quod Deus de potentia absoluta creaturam
irrationalem assumere potuit. Nec impedit quod creatura irrationalis personalitatem
non habet: quia personalitas non debetur etiam humanae naturae
assumptae ratione sui, ut infra patebit, dist. 6, quaest. 1, art. 1 et 2, sed ratione
assumentis; unde non est ibi nisi personalitas increata. Et praeterea quamvis in
natura irrationali non inveniatur persona, invenitur tamen in ea hypostasis et
suppositum. Unio autem non tantum facta est in persona, sed etiam in hypostasi
et supposito. Sed congruum non erat ut assumeretur, et praecipue quia natura
assumpta maxime beatificatur, ut in Psalm. 64, 5, dicitur: «Beatus quem elegisti et
assumpsisti»; beatitudinis vero, quae in actu mentis consistit, creatura irrationalis
particeps esse non potest. Unde patet responsio ad primam obiectionem,
quae procedit de potentia absoluta, et non de potentia ordinata.
|
|