Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

59


sic genua sunt eidem corpori neccessaria ad anbulandum. sed
notandum quod aliud est retrocedere, aliud subsistere, aliud
ambulare. Genua autem non sunt deputata ad retrocedendum
nec ad subsistendum, sed ad ambulandum. sunt quedam
civitates que retrocesserunt, quia olim fuerunt maxime, sed modo
parve. sicut patet in Roma et Babillonia, in Constantinopoli,
in Ravenna, in Aquilegia et in aliis pluribus civitatibus. iste
non possunt dici Genua, quia retrocesserunt. alie sunt que in ea
parvitate, sive quantitate, in qua inceperunt, consistunt. nec iste
possunt dici Genua, quia in uno et eodem statu perstiterunt. civitas
autem Ianuensis non retrocessit nec in sua parvitate subsistit.
sed semper ambulavit, quia de parva facta est magna et de magna
facta est maxima. et quia sic ambulavit, idest profecit, ideo
merito Genua vocari promeruit. capitula .IIIIe. partis.

Torna all'inizio