1. Domino Berardo de Aquino. 
Quanta mihi verborum paupertas, imo egestas, sit in maximis lacrimarum 
divitiis ubertim imbuentium, quia mihi non blandior, nunc ipse perpendo. 
Effusius plangerem, nisi vereri viderer dubium esse an amaverim 
dominum et benefactorem meum, unam regis nostri progeniem dudum, 
Karolum serenissimum Calabrie ducem, vita nunc lacrimabiliter multis 
functum, vobis potissime, domine mi, precordialius tanto, quanto vos 
singularius diligebat. Desunt mihi verba, non lacrime, quas meritissimus 
dolor expressit. Sed ne, dum meas prosequor, vestras irritem, meas prius 
opus est siccem. Mihi tamen difficillimum est moderari luctibus meis et 
vestris, quibus animo crucior, mederi. Sed quia inveteratus dolor irrideri 
solet, cum dicatur stultus aut fictus, ausim persuadere fidentius ut illum 
deseratis, potius quam ipse vos deserat. 
Turpissimum subiectum dicunt in homine docto doloris remedium lassitudinem 
merendi.  2. Scitis illud 
 Mors equo pulsat pede pauperum tabernas 
regumque turres.  
Cogitemus, ut Annei verbis utar, nos cito perventuros quo dominus nec putemus 
illum periisse, sed premissum. Habere debemus homines tamquam 
amissuri et amittere tamquam habeamus. Dura fateor lex imponi vestre 
magnificientie videtur, ne dominum sic clementem, magnanimum, liberalem, 
pium, vestri amantissimum iustissimumque defleatis extinctum. 
De quo quia delectissimum Virgilianum illud dicere possumus
  |  
  |