De p[re]latis g[e]n[er]alibus Ordinis fratrum Predicatorum qui in hac dictione
continentur, scilicet «Dirigimur», et quod Gregorius simile quasi ponit
exemplum.
Nota quod cuidam spirituali fratri de Ordine Predicatorum
revelatum fuit in visione quod tot habituri essent generales magistros,
quot littere in hac dictione habentur: «Dirigimur», que
novem littere sunt. Quod si verum est, non nisi due supersunt, scilicet
«u» et «r». Tolle ergo litteram primam: habes Dominicum.
Tolle secundam: habes Iordanum. Tolle tertiam: habes Raimundum.
Pone quartam: habes Iohannem. Pone quintam: habes Gumbertum.
Pone sextam: habes Iohannem iterum. Pone septimam:
habes Munionem, qui nunc preest. Quasi simile exemplum beatus
Gregorius in Dialogo ponit, libro III. Cum enim quidam episcopus
in extremis laboraret, et clerici sui inquirerent ab eo quem
episcopum habituri essent post ipsum, tale eis dedit responsum:
«Post Constantium mulionem, post mulionem fullonem, post
fullonem nullum. O te, Aquine, et hoc habes». Et omnia supradicta
vera reperta sunt, sicut beatus Gregorius exponendo
demonstrat. Et nota quod abbas Ioachim, cui Deus revelavit
futura, dixit quod Ordo Predicatorum debebat pati cum Ordine
clericorum, Ordo vero Minorum durare usque ad finem.
De multiplicitate guerrarum, et de epistola quam rex Tartarorum misit Ungarie
regi post pacem cum eo factam.
Item, eodem millesimo supraposito, cum ista duo generalia
capitula celebrabantur, de quibus iam dictum est supra, Guillielmus
marchio Montis Ferrati, cum adiutorio illorum de Turre de
Mediolano et cum aliis suis amicis, contra Mediolanenses qui erant
in civitate maximum conduxit exercitum. Mutinenses etiam
maximam inter se guerram habebant et pluries mutuo sunt congressi.
Tartari nichilominus totam Ungáriam invaserunt et
simul omnia cedibus, incendiis et rapinis dissipaverunt. Et in
illo discursu interfecerunt omnes fratres unius loci Ordinis fratrum
|
|