qui quadragesimae proprius est adhibetur. Quod si pasca omnino completum
esse post missam adversario pervicaciter annitente persistitur, nos in
luctam non ultra protrahimur, hoc tamen pacto ut esus carnium a laicis
protinus invadatur. Nec enim causa est cur libertas pascalis cibi differatur
in posterum, cum pasca, sicut dicitur, sit omnino completum. Quod si
aecclesiasticae disciplinae perspicue videtur adversum, fateatur necesse est
adversarius, illum sepulturae dominicae diem non pasca, sed pascae pocius
esse vigilias, ac per hoc ex vigiliarum saltim regula ieiunio mancipandum.
Mox ut ista conscripseram, quid michi casu vel potius divino nutu
nosse contigerit, non celabo. Senior quidam frater, qui iam a triginta fere
annis heremitica cellula usus fuerat, ad me venit, et solus soli visionem
quae sibi acciderat patefecit. Sepe, inquit, magister, in te simultatis et irae
stimulum pertuli, quia diem sabbati tantopere ut ieiunaretur instabas.
Interea concupivi Ierosolimam pergere. Cumque hoc in dies desiderio
ferventius aestuarem, dormienti michi dominica nocte astitit in visione
splendidus quidam clericus, et dixit: Frater Iohannes, sic enim vocabatur,
vis venire Ierosolimam? Cui cum velle me respondissem, protinus illuc
me per somnium duxit, multaque sanctorum sepulchra circumiens quodque
cuius esset specialiter designavit. Tandem ad sepulchrum Domini
eodem duce perveni. Et ecce post sepulchrum stabat quidam clericus
serena facie et pulcher aspectu, cervicetenus stola candida decenter hornatus.
Qui dixit michi: Tu nudius tercius vivificam crucem, hesterno quoque
die sepulturam dominicam dum ieiunasti veraciter adorasti. Et hoc remoto
omni scrupulo dubietatis agnosce, quia et sexta feria crucem, et sabbato
sepulchrum Christi verissime celebras et adoras, si praedictos dies orando
et psallendo ieiunas. Quo videlicet instructus oraculo et scandalum quod
adversum te, pater, habueram perdidi, et deinceps sabbatum non minori
devotione quam sextam feriam, si facultas suppetat, ieiunavi. Haec michi
sanctus frater retulit, cum haec quae scribimus et tunc omnino nesciret, et
adhuc prorsus ignoret.
|
|